— 11 —
Friderieus secundus divina favente clementia Romanorum
rex semper augustus ete.
Acta sunt haee a. D. incarnationis MCCXVI. septimo
Kal Augusti (— 1216, 26. Julii. Datum apud Ulmam.
(Vid. Codex juris Bohemici I. 27.)
Datum Pragae X? kal Nov. Ind. V, anno Domini
MCCCVI?,
(Orig. arch, с. т. aul. Vindobonensis. — Emler II, 2112.)
2. Confirmatio privilegiorum quatuor civitatibus
terrae Opaviensis.
1306, 18. Decembris.
In nomine Domini. Amen. Noverint universi praesentes
et posteri, quod nos Nicolaus D. gr. dux, dominus et verus
heres terrae Opaviae, dilectis fidelibus, singulis et universis,
quatuor civitatum nostrarum Opaviae, Lobsyez, Jegerdorph
et Vrowdintal civibus, favorem gratiae nostrae contulimus et
secundum benevolentiae nostrae gremium voluntarie et libera-
liter universa aperimus, in eo vid, quod eorum privilegia,
gratias, donationes et jura per eosdem cives habitas vel
habita ante tempus, quo se nostro dominio denuo eonmise-
runt, gratas et grata, inviolabiles et inviolata conservare
fideliter promittimus et praesentis scripti patrocinio commu-
nimus. Et ut praedictorum civium nostrorum fidelis devotio,
qua se nostro dominio commiserunt, aliarum terrarum incolis
ad nostram dielonem transeundi patulum sit exemplum, nos
de singulari gratia et benignitate eis eas gratias et praeroga-
tivas, per nos de novo collatas, confirmantes, tenere cunctis
temporibus promittimus illibatas, vid. ut nulli eivium praedic-
tarum quatuor civitatum quidpiam injuriae, oppressionis,
violentiae aut captivitatis sine jure et absque judieio inferre
aut infligere debeamus nec inferre nostri heredes et succes-
sores debeant in füturum, sed si quid querimoniae, culpae
vel causae inter praefatos quatuor civitatum cives emerserit,