— 109 —
quam futurorum notitiam tenore praesentium volumus devenire,
quod nos, habita deliberatione et contracto inter nos et cum
fidelibus nostris consilio diligenti, nullo metu nos penitus
urgente, sed motu proprio et bona nostra et libera voluntate
indueti, omnes terras, civitates nostras, Lignitz vid. cum castro
ibidem, Goldperg, Haynow cum eastro adjacente, Brigk cum
castro, Olow, Grotkaw, Nemptz cum castro, Namzslaw cum
castro, Peroltstat cum castro, Creutzpurg cum castro, Bitschin,
Lantsberg et Chuntzenstat cum castro, Choczenow et Tyefense
castra nostra, cum territoriis et pertinentiis ipsorum, omnibus
et singulis, quibuseunque distinguuntur nominibus et in quibus-
cunque consistant rebus, quas et quae ab ineunte nostra
aetate a parentibus et progenitoribus nostris liberas semper
et ab omni servitute distrigatas tenuimus et possedimus,
principis magmifici dom. Joannis B. et P. regis ac L. comitis,
domini et sororii nostri carissimi, ante fores ecclesiae b.
Joannis in Vratislavia submisimus ditioni; ipsa et ea pro
nobis et heredibus nostris praesentibus et futuris dicti regis
libere resignantes in manus, ut prineipes vasalli sui, heredum
et successorum suorum ac regni Boemiae fieri valeamus.
Ipse vero dominus rex affectionem nostram et vota consi-
derans, grato favore nobis occurrens, nos et heredes nostr'os
in principes et vasallos suos, heredum. et successorum suoruni
regum ae ipsius regni Boemiae recepit placite et assumpsit, prae-
fatas terras, civitates nostras atque castra cum omnibus suis, ut
praemittitur, appeudiis, nostro et heredum nostrorum prae-
dictorum nomine, in feudum perpetuum et hereditarium con-
ferendo, ita quod regem ipsum, heredes et successores suos prae-
notatos, de cetero dominos nostros et legitimos nos et heredes
nostros recognoscere et eis intendere fideliter et assistere
perpetue teneamur.
Unde si, quod absit, nos ipsos vel heredes nostros
migrare contingeret ab hae vita, heredibus masculis legitimis
de corporibus nostris procedentibus non relictis, saepe-
dictae terrae nostrae et civitates cum castris et appendiis
suis omnibus ad supra dictos regem, heredes et successores
suos nec non ad ipsum regnum Boemiae nomine et titulo