EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

90

sponte et libere resignavimus habendas, regendas, utifruendas per ipsum, heredes at successores suos praefatos ac etiam possi- dendas. Renuntiantes in his perpetuo nostro, heredum ac successorum nostrorum nomine praedictorum, exceptioni doli mali, in faetum actioni, beneficio restitutionis in integrum, omni juris auxilio, tam canonici quam civilis, literis quoque & papa, Imperatoribus aut Rom. regibus impetratis vel etiam impetrandis, aec aliter quovis adminiculo, quod vel per sueces- sionem hereditariam aut infeudatationem imperialem vel alium quemeunque modum, nobis, heredibus vel successoribus nostris antedietis competeret vel competere fortasse posset, per quod nobis suffragium ferri, regi vero, heredibus aut succesoribus suis saepe dictis dispendium vel impedimentum aliquod gene- rari, renuntiantes. |

Promittentes omnia et singula nostra supra scripta firmiter observare et contra ea, vel eorum alterum, in toto vel in parte, nullo unquam tempore sive casu, dolo, fraude vel ingenio aliquo de jure vel facto per nos ipsos, alium aut per alios facere aut venire.

In quorum etc.

Datum et actum Wratislawiae in die inventionis s, crucis a. D. 1329.

(Ea arch, Trebon, Kohler, Urk, des M. Oberlausitz I,

152. Emler III. 1551.)

84. Henricus dux Slesiae, dominus de Furstemberg et in Jauer, Imperatori refert, se civitatem Gorliez regi Boemiae vendidisse.

1329, 3. Maii.

Serenissimo principi ac domino suo, dom. Imperatori ac Romanorum regi semper augusto Henricus D. gr. dux Sleziae, dominus de Furstemberg et in Jauer debitae subjectionis reve- rentiam cum parato ubilibet famulatu.

Serenitatis V. celsitudini praesentibus indicamus, expresse confitentes, quod nos incitati quadam ex causa rationabili, civitatem nostram Gorliz, quam cum allis bonis nostris a Vobis in feodum recipere consuevimus, cum toto suo territorio ac



Text viewManuscript line view