— 69 —
Wladizlaus dux Kozlensis ob specialis amoris affectum, quem
ad nostram gerit celsitudinem, princeps et vasallus noster
esse decrevit, terram suam Kozlensem cum omnibus civita-
tibus, vid. Kozla, Pouthym, Peyzenckreschin et castris, vid.
Tost et Slabatyn, cum etiam villis (ut supra in litteris prae-
cedentibus n. 60).
Promittentes eum, heredes et successores suos praedictos
in omnibus suis Polonicalibus juribus, disponente Domino,
magnifiee conservare et tamquam quemlibet principem et
vasallum . nostrum ubilibet defendere ac tueri.
Faventes etiam et concedentes sibi in perpetuum, ut
filii sui legitimi, quos nune habet et Dominus sibi superaddi-
derit, in praedicta terra sua Kozlensi sibi invicem semper
succedere debeant, jure et titulo feodali, aut eis non exstan-
tibus, filias suas legitimas, vel etiam eisdem non superstitibus,
illustres Semowith et Georgium, fratres suos, in ipsa terra de
regii favoris plenitudine succedere jure volumus feodali, ita
tamen, quod iidem praefatam terram Cozlensem cum suis
pertinentiis praenotatis, quandocunque eam vacare contingerit,
a nobis, heredibus et successoribus nostris, regibus D. saepe-
dictis, semper teneantur in feodum recipere ac etiam possidere.
In eujus rei...
Datum Opaviae a. D. 1327, XI Kal. Mart.
(Chyt. VI. 846, — G'rünhagen II. 417. — Eml. IIT. 1280.)
.62. Joannes rex Lesconem ducem Ratiboriae in
suani protectionem recipit.
1327, 19. Febr.
Nos Joannes D. gr. B. et P. rex ac L. comes, notum
facimus tenore praesentium universis, quod, quia illustris
Lesko, dux Ratiboriensis, ob specialis amoris affectum, quem
ad nostram gerit celsitudinem, princeps et vasallus noster esse
decrevit, terram suam Ratibor cum suis civitatibus et castris,
vid. Ratibor civitas cum eastro, Cosla, Sor et Plesna civita-
tibus et Klewiez civitate sibi obligata, Ribinek castrum cum
oppido, eum etjam villis, hominibus, vasallis ac militibus ad