] > A e Ш i =" 584 —
Koslensis, Bytoménsis, Osviciensis, Stinaviae et Gorensis, nec
non marchionatus Moraviae, Lusatiae, Budissinensis et M
censis, seu alios eorum quoscunque prineipatus, ducatus, terra
homines, dominia, civitates, castra, seu quaslibet pertinentias
eorum, communiter et divisim, in genere sen in specie, sive
in Boemia, Moravia, Slezia, Polonia, Saxonia, Bavaria, Fran-
conia seu alias ubicunque locorum existant, vel ad vendi-
candum seu usurpandum nobis quascunque vel alieujus eorum
metas, granitias, gades seu terminos, aut jura, libertates, per-
tinentias, consuetudines vel observantias, quae seu quas ad
praesens tenent, habent et possident, seu authore Domino de
suo jure adipisci, habere, tenere, obtinere vel possidere poterunt
aut debebunt quomodolibet in futurum; seu etiam quaecunque
alia ad ipsos quovis modo spectantia, ubicunque sita, quae non
sunt nominatim inclusa praesentibus, etiamsi talia forent, de
quibus hie fieri deberet vel posset mentio specialis.
Et in eum casum, si hujusmodi eorum principes, princi-
patus, ducatus, duces, comites, barones, nobiles, milites et
clientes, cives, civitates, oppida, castra aut universitates,
terrae seu homines, aut eorum aliquis vel aliqui se voluntarie
seu sponte offerent nobis aut offerre vellent vel quovis modo
deliberarent subdere, subjicere aut offerre, quod exnunc, proni
extunc, aut extunc prout exnunc promittimus et spondemus pro
nobis et omnibus et singulis supradietis sub juramento et fide
praefatis, tales vel talem nullatenüs assumere, recipere seu
aliquatenus acceptare, quibuscunque adinventionibus, ingenio
vel colore quaesitis.
In eujus rei testimonium . .
Datum in Wyssegrad in festo Sanctae Trinitatis a. D. 1372.
(A. K. — Arch. S. Wenc. — Goldast Suppl. L.)
630. Oppidi Fridingen cum attinentiis infeudatio.
1972, 17. Novembris. (Pirnae.)
List Rudolfa hrabi z Hohemberku, ze mésto Frjdingen s jinyıdi
vesnicemi (Kolbingen, Egerscheiben, Rengwishusen), ciesaïi K a králi V.