EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

570

iniquitatem sententiae se quis conqueretur oppressum, extunc liceat ei, cuius interfuerit, in casum dietorum gravaminum, ad nostram, heredum et successorum nostrorum, regum Boemiae, auditoriam appellare, qui demum causam seu causas huius- modi delegare poterunt alicui fide digno ex suis subditis, fine juridico terminandum.

A cuius tamen sic delegati sententia non alias nisi ad illustrium Boemiae regum, qui pro tempore fuerint, regalem cameram aliqua ratione concedimus appellari. Reservata nichilominus nobis, heredibus et successoribus nostris, regibus Boemiae, facultate et potestate libera, quoseunquae homines marchionatus Lusatiae, in Mulberg, Strel et Werdenhaym dominiorum et pertinentiarum omnium, dum et quoties nobis placuerit, quacunque ratione seu causa pro nostro beneplacito ad nostri praesentiam evocandi, seu per judices nostros citari, constituendi et in iudieio tali juxta morem proce- dendi, sicut regni Boemiae antiqua et dudum observata tenet consuetudo.

Si quod autem adversus praedicta seu alterum ipsorum in contemptum Imperialis nostri decreti, nec non in regum, regni et eoronae Boemiae praejudicium fieret per quemeunquae in quacunquae dignitate, honore et statu manente:

nos omnia ete. (ut Sulzbach 1355, p. 400) volumus obligari.

Si quis vero ete. (ut Sulzbach 1355, p. 400) applicandas.

Non obstantibus ete. ( Sulzbach 1355, p. 400) derogamus.

Nulli ergo etc. (wt Sulzbach 13855, p. 401) applicari.

(Signum serenissimi principis et domini Caroli Romanorum Imperatoris invictissimi et gloriosissimi, Boemiae regis.)

Testes hujus rei , . .

Praesentium sub Imperialis majestatis sigillo testimonio literarum. |

Datum Pragae a. D. 1370, Indictione VIIL, Kal. Augusti, regnorum nostrorum annorum 25, Boemiae 94, Imperii vero 16.

(A. K. Arch. S. Wenc.)



Text viewManuscript line view