— 538 —
fidelitatis, homagii, subjectionis et obedientiae, sicut in suscep-
tione feodorum consuetum est fieri, sibi ut regi Boemiae prae-
stiterimus corporalia juramenta, sicut etiam nostri heredes et
successores legitimi, marchiones Moraviae, masculini sexus,
eundem marchionatum eum attinentiis eiusdem ab ipso ut a
rege Boemiae, heredibus et successoribus suis, regibus Boemiae
et a corona regni eiusdem, in feudum recipere tenebimur et
habere; ea tamen conditione notanter adiecta, quod idem
marchionatus cum pertinentiis suis in eum causum, ubi nos,
heredes et successores nostri legitimi, marchiones Moraviae,
sexus masculini, sine heredibus legitimis masculini sexus
decederemus, ad ipsum ut ad regem Boemiae, heredes et suc-
cessores suos, reges Boemiae, et ad coronam eiusdem regni
inmediate devolvatur, sicut praemissa omnia in aliis litteris
desuper confectis plenius sunt expressa.
Nos tamen ex fidelitate et dilectione debitis, commodi-
tatibus dieti domini Imperatoris, heredum et successorum
suorum praedictorum providere cupientes, sibi bona fide, absque
omni dolo et sub juramento, quod desuper viva voce ad sancta
Dei evangelia corporaliter praestitisse dinoscimur, pro nobis,
nostrisque heredibus et successoribus, marchionibus Moraviae,
promisimus, quod homines ipsorum, feudatarios, vasallos et
alios quoslibet subjectos, barones, nobiles et ignobiles, eccle-
Siasticos et saeculares, contra ipsorum voluntatem et in prae-
judieium ipsorum in bonis, quae in regno Boemiae obtinent,
nunquam defendemus, protegemus, proloquemur, manutenebimus,
nec ipsos tuebimur in futurum, sieut etiam ipse, heredes et
successores sui praedieti contra nostram, heredum et succes-
Sorum nostrorum marchionum Moraviae voluntatem et in nostrum
praejudicium nostros homines, feudatarios, vasallos et alios
quoslibet subjectos, barones, nobiles et ignobiles, ecclesiasticos
et saeculares, qui in marchionatu Moraviae bona obtinent,
in eisdem bonis defendere, manutenere, protegere, proloqui
aut tueri aliqualiter non debebunt.
Notanter etiam pro nobis, dictis nostris heredibus et
successoribus, Moraviae marchionibus, sibi, heredibus et suc-
cessoribus suis, Boemiae regibus, animo deliberato et de certa