— 511 —
ronum et procerum ejus accedente consilio, de certa sua
scientia, serenissimae principi et dominae, dominae Elisabeth,
Romanorum Imperatriei semper augustae et Boemiae reginae,
illustri legitimae suae consorti, dominae nostrae gratiosae,
civitatem nostram praedictam cum certis aliis civitatibus,
quae in litteris eiusdem domini nostri expressantur distinctius,
cum omnibus censibus, reditibus, fructibus, utilitatibus, judieus,
domuniis et universis pertinentiis suis, in quibuscunque rebus
consistant, quibus etiam nominibus valeant appellari, nullo
penitus excepto, in verum, justum et ordinatum dotalitium,
sicut dotalitiorum reginalium jura deposcunt, ad tempora vitae
ipsius dominae nostrae praedictae dedit, contulit et donavit,
modis et conditionibus infra soriptis, videlicet: quod eadem
serenissima princeps et domina nostra et nos cum ea simi-
liter nostro domino regi Boemiae, qui pro tempore fuerit, tota
potentia, ommi fide et diligentia adversus quoslibet invasores
regni et coronae Boemiae in procurandis, manutenendis ac
defensandis juribus, commodis, profectibus et honoribus eiusdem
regni et coronae pariter debeamus assistere, ac ipsi Boemiae
regi, domino nostro, nullis unquam temporibus adversari, quod-
que dominus noster rex Boemiae, qui pro tempore fuerit, prae-
fatam serenissimam principem dominam teneatur et debeat in
huusmodi suo dotalitio tam in civitate nostra quam in locis
alis, ubi hoe juxta formam literarum domini nostri praedicti,
sibi datum, collatum et assignatum fore dignoscitur, toto tem-
pore vitae eius dominae nostrae benigne magnifico et favorabili
patrocinio defensare, neque eidem dominae nostrae injuriam ac
violentiam in eo facere seu facienti consentire, dare vel con-
cedere operam vel favorem ; sic tamen, quod mox defuncta supra
dicta serenissima domina nostra omnes civitates, castra, red-
ditus, proventus et pertinentiae talis dotalitii, ut praemittitur,
ad dominum nostrum regem Boemiae, qui pro tempore fuerit,
absque impedimento seu difficultate qualibet libere revertantur.
Sique post obitum praefati serenissimi principis domini nostri,
Imperatoris et Boemiae regis (quem Deus omnipotens benigna
sua misericordia in longaeva sanitate custodire dignetur) praefata
domina nostra Imperatrix et Boemiae regina ad secundas