EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

510

tempore sui regiminis emit, construxit seu de novo quibus- cumque titulis acquisivit, seu acquirere, emere et construere poterit quomodolibet in futurum, cum sint notissime bona libera, non dependentia in feudum ab aliquo, vendere, donare, obligare, permutare, testari, legare et in quoscumque usus beneplatitos sub ea libertate, sicut éadem emit, construxit seu acquisivit, de novo convertere valeat pro suae libitu voluntatis.

Quam intentionem suam et finalis suae voluntatis consti- tutionem in omnibus suis sententiis, clausulis atque punotis: nos laudamus, approbamus, roboramus et de certa nostra scientia ratas per nos et heredes nostros, reges Boemiae, et omnes alios haberi volentes et gratas. Si quis autem dictam constitutionem et dispositionem suam conaretur infringere, vel ei quomodolibet ausu temerario contraire, nos et heredes nostri, reges Boemiae, tunc ei, qui in marchionatu Moraviae secundum constitutionem et dispositionem suam sibi succedet, assistere volumus et eundem gratiose juvare; dantes ad hoc opem et operam studiosum, quod utique talem processum habeat constitutio et dispositio supradicta; signanter volentes ad omnia supradicta manatenenda et conservanda in suis vigoribus illustrem Wencezlaum, primogenitum nostrum Boe- miae regem, modis omnibus obligari.

Praesentium sub nostrae Imperialis majestatis sigillo testimonio literarum.

Datum Pragae anno 1363, Indictione prima, XII. Kal. Julii, regnorum nostrorum anno decimo septimo, Imperii vero nono.

(Orig. archivi Statuum Moraviae. Pelzel K. Karl IV. n. CCLXXXIX. Brandl IX, 317. Vide n, 297.)

523. Civitates Boemiae in dotem reginae constitutae. 1363, 15. Septembris.

Nos judex, jurati et universitas civitatis (dotalis). Notum facimus tenore praesentium universis: Quia serenis- simus ac invictissimus princeps et dominus Carolus IV. divina favente clementia Romanorum Imperator semper augustus et Doemiae rex illustris, animo deliberato, sano principum, ba-



Text viewManuscript line view