— 498 —
Třetí list ciesaře Karla na tu směnu téch zámkuov v Svábiech za
Parkstein a Kaříwald a za město Weydu, kdežto jako král český potvr-
zuje té směny.
Ctvrty list německý ciesaře Karla také potvrzující směny.
Carolus IV. d. f. el. R. Imp. s. a. et B. rex. Notum
facimus tenore praesentium universis, quod cum propter zelum
amorosi affectus, quem ad sacrum Romanum Imperium et ad
insigne regnum Boemiae, eiusdem Imperii magnificum et in-
signe membrum, incessanter gerit nostra serenitas, studio
diligenti ob utrorumque praesentium commodorum quandam
permutationem iniremus. quae in sequentibus continetur,
eandemque literis nostris imperialibus confirmaverimus, quarum
tenor per omnia sequitur in haee verba:
(Instrumentum ddo. Normbergae, 1360, 4. Dec. Vide n. 481.)
Nos igitur, qui supra, Carolus IV. d. f£. cl. Rom Imp.
s. a. et B. rex, attendentes praedictam permutationem et
honorem sacri Imperii et felix augmentum, regnique Boemiae
salutem et commodum tam provide quam sagaciter innovasse,
sicut per fide dignorum inspeectorum, quos nos et caeteri
proceres nostri, ecclesiastici et saeculares principes, ad per-
scrutandum unanimi voto direximus, claris fuimus relationibus
informati, eiusdem permutationi, incorporationi, annexioni, in-
viscerationi et unioni, omnibusque ef singulis ex eis depen-
dentibus quovis modo, prout haec omnia seriatim sunt expressa
superius, consensum et assensum nostrum benevolum praesen-
tibus adhibemus, eaque omnia et singula, prout inveniuntur
expressa superius, velut rex B. S. Imp. archipincerna et
princeps elector, approbamus, laudamus et in ommibus et sin-
gulis clausulis suis, punctis, articulis atque tenoribus supra
seriptis ex certa scientia confirmamus, perpetuis temporibus
perpetue valitura
Praesentium sub imperialis majostatis sigillo testimonio
literarum.
Datun Nurnberg a. D. 1361, Indictione XIV., 15 Kal.
Maii regnorum nostrorum anno 15, Imperii vero 7.
(A. K. — Arch. S. Wenc. — Lunig I. n. CCXXVII, —
Vide n. 489.)