EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

400

Achalm et Hoenstauff ad jus et proprietatem Imperii s. spectantia et ex multo tempore ab ipso alienata, in pristinum jus et proprietatem imperialem recuperavimus et in antiquam reduximus potestatem. Ubi etiam eodem tempore castra Lauter- burg et Rosenstein nec non oppida Alen et Heubach per spectabiles Ludovicum seniorem et Ludovicum juniorem, comites de Oettingen, fideles nostros dilectos, venditioni palam expo- sita de thesauro regni nostri Boemiae pro eodem regno et eius insigni corona comparavimus et ipsa in eorundem regni et coronae Boemiae transtulimus, univimus et fundavimus potestatem. i

Consequenter una cum eisdem principibus electoribus consideravit et rite perpendit nostra serenitas, quomodo pro eubernatione imperialium terrarum, tam in Suevia, quam in aliis regionibus convicinis, castra Achalm et Hoenstauff ante- dieta, licet in se supra modum essent utilia, tamen pro cer- tiori magnificatione et sacri Imperii propagatione et amplia- tione districtuum finitimorum indigebant, talemque dilatationem dietis castris Achalm et Hoenstauff ae dominio imperiali proficuam ex permutatione, quae de castris Luterburg et Rosenstein nec non oppidis Allen et Heubach praedictis eorumque distrietibus fieri poterat, visum fuit nobis et prae- dietis prineipibus posse utilissime ordinari, eo quod eadem castra, oppida et districtus cum jam dictis castris Achalin et Hoenstauff confinare ac utrorumque limites sese contigere dignoscuntur.

Praeterea provida et sagaci una cum praedictis princi- pibus electoribus discussione nostra sollicite pensavit subli- mitas, qualiter castrum Parkstein et castrum Karlswald, situm in terra Egrensi cum centum mansis terrae ad illud spectantibus, oppidum Weyda et eorundem bona, villae, per- tinentiae et districtus, licet de imperiali proprietate consistant, non sunt tamen caeteris imperialibus contigua et magis regno nostro B. seu terris eiusdem, quas trans sijvam boemicalem in Bavaria justis et rationabilibus titulis conquisivit, conjuncta sunt contingue et vicine et castra Lutterburg et Rosenstein Imperio sacro, atque castra Parkstein et Karlswald regno et

31*



Text viewManuscript line view