EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

479

Sique aliqua privilegia, literas aut instrumenta prae- senti nostrae renuntiationi contraria aut contrarias unquam aliquo tempore in lucem prodire contingeret, volumus et nostrae intentionis existit, quod nullius sint efficaciae, Vir- tutis, roboris aut momenti, sed inutiles computentur, neque nobis, heredibus et successoribus nostris aliquid utilitatis adducant seu valeant domino nostro Imperatori praefato tanquam D, regi et marchioni M., heredibus et successoribus eorum aliquod praejudicium generare.

Promittimus etiam hona fide et in virtute praedicti jura- menti per nos praestiti, sine dolo, quod omnia nostra supra- scripta promissa firma semper et inviolata perpetuis volumus observare temporibus et contra ea numquam facere quovis- modo ; renuntiantes expresse ac de certa scientia pro nobis, fra- tribus, heredibus et successoribus nostris omni canonici et civilis juris auxilio et omnibus constitutionibus papalium, imperiali- umque voluminum, terrarum consuetudinibus, omnique beneficio et observantiae, quibus nos contra haec tueri possemus, quibusve vel per quae domino nostro Imperatori ut regi B. et mar- chioni M., heredibus et successoribus eorum, regibus B. et marchionibus Moraviae, in suprasciptis regno, principatibus, terris atque dominiis ullum posset unquam impedimentum vel periculum imminere.

Praesentium

Datum in campis prope Ezzlingen a. D. 1360, proximo die Sabbati ante nativ. Virg. glor.

(A. K. Balbin VIIT. 77. Brandl IV, 188.)

475. Promissio Caroli IV. et Joannis marchionis de protegendis subditis ducum Austriae.

1360, 5. Septembris.

Wir Karl von gots gnaden romischer keiser, ze allen zeiten merer des reichs und kunig ze beheim, und Johans von denselben gnaden marggraff ze Merhern, bekennen und tun kunt offenlieh mit disem brieff allen den, die in sehen oder horen lesen, daz wir durch besunder freuntschaft und



Text viewManuscript line view