— 478 —
et eorum, perpetuo omni juri, impetitioni et actioni, quas
super regno et corona regni Bohemiae et marchionatu Moraviae,
terris et principatibus eorum in Polonia, in terra de Sulezbach
et aliis terris, quas ipsi in Alamania obtinent, quae ad regnum
Boemiae spectant et cum ipso confinant, et super omnibus
aliis eorum terris, principatibus atquae dominiis et eorum
pertinentiis universis, ubicunque sitis, quovis modo habuimus,
habemus et habere possemus, et nominatim illi juri, quod ex
parte illustris priucipis Catharinae, praedicti domini nostri
Imperatoris filiae, conthoralis nostrae charissimae, habere
possemus nam id ipsum jus nobis suffragari non debet. nisi
forte d. noster Imperator et d. marehio memorati et eorum
heredes masculini sexus, quos habent ad praeseus vel sunt
in posterum habituri ita decederent, quod ipsi legitimos post
se non relinquerent corporum suorum heredes, sexus, ut prae-
mittitur, masculini.
Promittimus igitur bona fide et sine dolo, sub juramento,
quod super eo corporaliter ad sancta praestitimus evangelia,
praedicto domino nostro Imperatori ut regi B. et d. Joanni
marchioni M. et heredibus eorundem pro nobis, fratribus et
heredibus nostris praedictis, quod nos pro praedicto regno et
corona B. marchionatu M. et omnibus superius expressatis
nunquam stabimus, verbis vel factis, jure, impetitione vel alio
quovis modo, publice vel occulte, sed eos, dominos Imperatorem
ut regem. B. et Joannem marchionem M. et eorum heredes, in
praemissis perpetuo permittemus pacifice et libere permanere.
Promittimus etiam bona fide, sine dolo, in virtute prae-
dieti per nos praestiti juramenti, quod nos d. nostro Impe-
ratori et d. marchioni praedictis omnia privilegia et literas et
munimenta, quae super praedictis habemus titulo hereditario,
obligatorio, pignoratitio, feudi concessionis, donationis, seu
aliis titulis quibuscunque, etiamsi privilegia, literae et muni-
menta huiusmodi ad nostram et progenitorum nostrorum po-
testatem ab Imperatoribus vel regibus Romanorum aat per-
sonis aliis quomodolibet devenissent, ad plenum restituere
et integraliter assignare et nihil eorum apud nos aliquomodo
reservare.