— 476 —
patibus, terris et dominiis Austriae, Styriae, Karinthiae, Car-
niolae, Marchiae Sclavoniae et Portus Naonis, aliis etiam ducis
ejusdem terris, prineipatibus aec dominiis et eorum pertinentiis
universis, ubicunque sitis, quovis modo habuimus, habemus
vel habere possemus.
Promittimus igitur bona fide et sine dolo, sub juramento,
quod super eo corporaliter ad sancta praestitimus evangelia,
eidem duci, fratribus et heredibus suis, quod nos pro praedictis
ducatibus, principatibus, dominiis et pertinentiis eorundem
nunquam stabimus, verbis vel factis, jure, impetitione vel alio
quovis modo, publice vel oeculte, sed eos in praemissis per-
petuo permittemus pacifice et libere permanere, eisque in
defensione ipsorum contra omnem hominem, cujuscunque digni-
tatis, honoris vel status existat, qui eos in praemissis impe-
.dire vel molestare quereret ullo modo, etiam si talis regia
dignitate praecelleret, absque dolo nostris auxiliis fideliter
assistemus.
Promittimus insuper bona fide, absque dolo, in virtute
praedicti per nos praestiti juramenti, quod nos dieto duci
Austriae et fratribus suis praedictis omnia privilegia, litteras et
munimenta, quae super praedictis habemus sive tamquam de
hereditariis, sive obligationibus, eessionibus, donationibus sive
alias, quovis modo, etiamsi privilegia, litterae et munimenta
hujusmodi nobis et progenitoribus nostris ab Imperatoribus
vel regibus aut alias a quovis alio data essent, in totum resti-
tuere et integraliter assignare et nihil horum apud nos quo-
modolibet reservare; sique aliqua privilegia, literae vel
munimenta unquam futuris temporibus provenirent ad lucem,
volumus ea inutila et invalida fore, nobisque, heredibus
et successoribus nostris nullum afferre profectum, dieto-
que duci, fratribus et successoribus suis nullum praejudicium
generare. |
Àd haee promittimus bona fide et in virtute praedicti jura-
menti per nos praestiti, sine dolo, quod omnia suprascripta nostra
promissa firma semper et inviolata perpetuis volumus observare
temporibus, et contra ea nunquam facere quovis modo ; renunti-
antes pro nobis, heredibus et successoribus, regibus B. et