— 475 —
tari debemus, excipimus in liga praesenti serenissimos principes
d. Ludovicum Ungariae regem et dominum Kazimirum regem
Poloniae, quibus auxiliari pro defensione terrarum suarum
volumus et debemus. Et nos, qui sapra, dux Rudolfus pro
nobis et nostris fratribus consimiliter excipimus in liga prae-
senti praefatum regem Ungariae, et illustres principes, d.
Ludvieum seniorem marchionem Brandenburgensem, dominam
Margaretham uxorem suam, et marchionem Meinhardum, eorum
filium, quibus etiam auxiliari pro defensione terrarum suarum
volumus et debemus.
Praesentium . . .
Datum in campis prope Ezzlingam a. D. 1360, Nonis
Septembris, regnorum eto.
((drch. S. Wene. — Orig, arch. stat, Мот. — Brandl IX.
186, vesp. 185.)
473. Carolus et Joannes marchio renuntiant omnibus
juribus sibi in terris Austriae competentibus.
1360, 5. Septembris.
Karolus quartus divina favente clementia Romanorum
Imperator semper augustus et B. rex, et J ohannes, marchio
Moraviae, notum facimus tenore praesentium universis, quod
nos cum illustri Rudolfo, duce Austriae, Styriae et Karinthiae,
genero, principe et avunculo nostro dilecto, super omnibus
displicentiis et dissensionum materiis, quae inter nos sunt
usque in praesentem diem alterutrum ventilatae, ita sumus
invicem reconciliati amicabiliter et uniti, quod nos, Imperator
praedietus, ejusdem generi nostri, ducis Rudolphi, esse volumus
dominus gratiosus, nos quoque jam dictus marchio Moraviae
bonus amicus perpetuo esse tenebimur dicti ducis.
Quam ob rem animo deliberato, sano principum, comitum,
nobilium et fidelium nostrorum accedente consilio et ex certa
scientia, renuntiamus pro nobis, heredibus et successoribus
nostris, regibus Boemiae et marchionibus Moraviae, perpetuo
omni juri, impetitioni et actioni, quas super ducatibus, princi-