— 455 —
juribus et pertinentiis nomine Wratislaviensis ecclesiae in
feodum suscipere et tempore susceptionis huiusmodi jura-
mentum homagii, fidelitatis, obedientiae ac subjectionis, quod
alias praefato domino nostro Imperatori tanquam B. regi
ratione oppidi et terrae jam dictorum praestitimus, solenniter
innovare.
Ac ipse Wratislaviensis episcopus, qui pro tempore fuerit,
velut alii prineipes ligii, capitulum vero eiusdem ecclesiae tan-
quam vasalli regni et coronae B. omnia et singula facient, quae
juxta privilegia et consuetudines regni et coronae B. facere
tenebuntur, toties quoties casuum mutabilitate poscente in
morte regis B. seu Wratislaviensis episcopi fuerit opportunum,
berna, talliis seu exactionibus ac caeteris gravaminibus ex-
ceptis, ad quas et quae non recognoscimus nos teneri.
Ut etiam respublica regni et coronae B. pro magnifi-
centia patronorum et dominorum nostrorum, B. regum, et
subditorum regni praedicti grata salute, felicia quondam in-
crementa suscipiens, felicibus auctore Deo successibus
augeatur: promittimus bona nostra fide et sine omni dolo
pro nobis et successoribus nostris in perpetuum, praefato
domino nostro Imperatori tanquam B. regi, heredibus et suc-
cessoribus suis, B. regibus, quod nulli unquam regi, principi
seu alteri personae vel hominibus, cuiuscunque status, digni-
tatis, gradus seu conditionis existant, qui regni et coronae
Boemiae principes, principatus et ducatus, civitatem Wrati-
slaviensem et alia similiter in nostra Wratislaviensi diocesi
seu alibi sitos aut sita, nec non dominia, jura, metas seu pro-
vineias ipsorum impugnare, offendere vel invadere niterentur,
adversus dominos et patronos nostros, B. reges, qui pro tem-
pore fuerint, praestabimus et faciemus praestari aut fieri
sustinebimus a nobis vel nostris subjectis auxilium, consilium
vel favorem, imo omnes et singulas munitiones nostras et
ecclesiae Wratislaviensis, nominatim terrae Nysens's, quae
terra Nysensis (disponente Domino) praeterquam ad super-
scripta et infrascripta promissa, juvamina et aperturas libera
semper exstitit et existit, ac alias munitiones, ubicunque
fuerint constitutae, adversus invasores, impugnatores seu offen-