— 435 —
tudinem ad hoc prosequendum rationabiliter inducebant, recepto
ab eodem Henrico et Henrico fratribus fidelitatis, ut prae-
mittitur, et homagii juramento solito et solenni, tactis per eos
sanctis evangeliis, ipsi domino nostro Imperatori et regi B.
ipsos de memorato feudo adhibitis, debitis et consuetis solem-
nitatibus investivit; imperiali perpetuo valituro temporibus
decernens edicto, ut praedicti Henricus et Henricus fratres et
eorum in feudo seu oppido et bonis supraseriptis heredes et suc-
cessores, exnunc inantea sui tanquam regis B. et coronae regni ac
successorum suorum, D. regum, vasalli et feudales censeantur
et sint; oppidum quoque et boua omnia supradicta per ipsos
ab eodem domino nostro, d. Imperatore ut a rege B. et a
corona et suecessoribus suis, regibus B. memoratis, dependere
censeantur in feudum, realiterque dependant et tanquam talia
ab ipso et ab ipsa corona et successoribus regni B. perpetuo
teneantur; idem dominus noster et corona et successores prae-
dicti, reges B., omni jure, eminentia, superioritate et, dominio,
quod et quae vero, legitimo ac ordinario feudi domino in feuda-
libus et vasallis et eorum feudis de jure et more vel cop-
suetudine competit, inconvulse et immutabiliter, perpetuo et
absque quovis impedimento gaudeant et fruantur.
Cumque praefati Henricus et Henricus fratres de memo-
ratis oppido, bonis et pertinentiis tanquam vero feudo ab
ipso domino nostro Imperatore ut a rege regnoque et a corona
B. legitime dependente, sibi tanquam regi DB. naturali, here-
ditario et ordinario domino suo, sicut praemittitur, obedientiae,
bomagii et subjectionis debitae praestiterunt juramentum,
teneantur etiam et debeant heredes et successores eorum
perpetuo, dum et quoties casus emerserit, dieto domino nostro,
heredibus et successoribus eius, B. regibus et eiusdem regni
coronae, praestare et facere consimilia juramenta; sub poenis
omnibus, quae vasallorum negligentiis in eiusdem regni B.
privilegiis infliguntur. Feudum etiam praedictum cum omnibus
ab eo dependentibus, sub omnibus conditionibus, modis et
verborum expressionibus, sicuti praemittitur, dicto regno B.
et ipsius regni coronae in perpetuum auctoritate imperiali
saepe dictus dominus noster, dominus imperator, de imperialis
9g*