EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

434

409. Principes electores testantur, Plawen esse

regum et coronae Boemiae feudum perpetuum. 1356, 12. Decembris.

Korferštové Říše povolují a potvrzují manstvie Plavna, aby páni z Plavna i jich panstvie slušela k manství po věčné časy k koruně české.

Gerlacus D. gr. s. M. s. archiepiscopus, sacri Imperii per Germaniam archicancellarius.

Ad perpetuam rei memoriam.

Inter multiplices imperialium sollieitudinum meditationes, quibus serenissimi ac invictissimi principis et domini, d. Caroli IV., d. f. cl. Rom. Imp. s. a. et B. regis illustris, domini nostri gra- tiosi, generosus animus pro grata subditorum quiete hinc inde distrahitur, ad desideratam pacem et felix augmentum insignis regni sui B. oculos deliberationis suae, sicut dignum est, quadam specialitate conversit; tantoque . . . (contegtus ut in prooemio bullae awreae ddo. 5. Apr. 1855, n. 865 pag. 393) .. . gratiosi.

Sane, sicut notorium esse dignoscitur, qualiter nobilis vir, quondam Henricus senior de Plawen, oppidum suum Plawen, etc, (expositio historica, Cf. n. 66, 67, 68, 295.)

Desiderans ergo magnopere idem serenissimus dominus noster, d. Imp., ut praedicti regni sui B. diutius optata multi- plieiter felicitas ex ubertatibus et commodis vasallorum nobi- lium augmento feliei proficiat, ad hoc praecipue aciem mentis suae convertens, qualiter infrascriptum feudum, vid. oppidum Plawen cum oppidis, villis, bonis, territoriis, districtibus et aliis omnibus et singulis superius expressatis, quae cum eodem regno suo immediate confinant, pro illustrissimorum prineipum, dominorum regni B. et ejusdem regni coronae com- modis et profectibus, ad honorem s. Rom. Imperii, non solum expediant, imo necessariae videantur . . . (sequitur contectus similis qui est in bulla aurea ddo, 1355, 5. Apr. Vide n. 365, рад. 294.) . . , augeantur,

animo deliberato, diligenti nihilominus et maturo nostro et aliorum principum et comitum, procerum et baronum et fidelium saeri Imperii et suorum accedente consilio, de certa Scientia, habito respectu ad causas evidentes superius jam expressas et ad alia justa motiva, quae imperialem ejus celsi-



Text viewManuscript line view