EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

4]

36. Enuntiatio Henrici ducis Sleziae et de Jauer et Furstenberg in causa terrae Budessinensis et Gorlicensis.

1319, 99. Sept.

Nos Henrieus D. gr. dux Sleziae, dominus de Jauer et Furstenberg, ad notitiam universorum volumus pervenire, quod brigam sive discordiam, quae inter nos ex una, et inter illustrem principem, dominum d. Joannem B. et P. regem, c. L., marchionemque Budissinensem et dominum Gorli- censem parte ex altera, suborta fuerat, eo modo duximus complanandam et componendam, quod provincia sive marchia Budissinensis cum omnibus et singulis civitatibus, oppidis, munitionibus, hominibus, ministerialibus, baronibus, vasallis, inquilinis et incolis et eum omnibus et singulis possessionibus, jurisdietionibus, dominiis ac honoribus ceterisque omnibus et simgulis juribus et pertinentiis universis, ad ipsam terram, provinciam sive marchiam Budissinensem de jure et consuetu- dine spectantibus, absque dimembratione qualibet, prout magnae et felieis recordationis, dominus d. Waldemarus, nuper marchio Brandenburgensis, possedit et tenuit, sibi, domino praedicto, heredibus et successoribus suis remaneat; terra quoque Gorlicensis et civitas, cum omnibus et singulis juribus et pertinentiis universis una cum omnibus conditionibus supe- rius expressatis nobis, heredibus et successoribus nostris nihilominus debet remanere.

In euius rei testimonium praesentes literas fieri et sigillo nostro maiori jussimus communiri.

Datum in castro prope Olsnitz a. D. 1319.

(A. K. Ludewig Rel. V. 536. Köhler, Oberlausitz I, 119. Cod. Raudnic. p. 267, Emler III. 529.) |

37. Henricus dux Sleziae et dominus de Jaur et Furstenberg renuntiat juri suo in terra Budissinensi.

1319, 22. Sept.

List Henrycha kniezete Javorskóho a Slezského, Ze králi Janovi českému všecko své právo dává k Lužické zemi a Budišinské krajině i k Frankfurtu na Odře, (A. K. Dva listy.)



Text viewManuscript line view