— 418 —
periculosis dilationibus impediri, futuris, auctore Deo, cupi-
entes periculis salubriter obviare, statuimus & Imperiali aucto-
ritate praesenti lege perpetuis temporibus valitura decernimus,
ut, postquam iidem principes electores seculares & eorum
quilibet esse desierit, jus, vox & potestas electionis hujusmodi
ad filium suum primogenitum, legitimum, laieum, illo vero non
extante, ad ejusdem primogeniti primogenitum, similiter laicum,
libere &.sine contradictione cujuspiam devolvatur.
Si vero primogenitus hujusmodi absque heredibus
masculis legitimis laicis ab hac luce migraret, virtute prae-
sentis Imperialis edicti jus, vox & potestas electionis prae-
dictae ad seniorem fratrem laicum per veram paternalem
lineam descendentem & deinceps ad illius primogenitum, laicum,
devolvatur.
Et talis suecessio in primogenitis & heredibus prin-
cipum eorundem in jure & potestate praemissis perpetuis
temporibus observetur; ea tamen conditione & modo, ut si prin-
cipem electorem, seu ejus primogenitum, aut filium seniorem
laicum, mori & heredes masculos legitimos, laicos, defectum
aetatis patientes relinquere contigerit, tunc frater senior
ejusdem primogeniti tutor eorum & administrator existat,
donec senior ex eis legitimam aetatem attigerit; quam
in principe electore decem & octo annos completos cen-
seri volumus & statuimus perpetuo et haberi; quam dum atti-
gerit, jus, vocem & potestatem & omnia ab ipsis depen-
dentia tutor ipse sibi totaliter cum officio teneatur protinus
assignare.
Si vero aliquem ex hujusmodi prineipatibus ipsorum
Imperio S. vacare contingeret, tunc imperator seu rex Roma-
norum, qui pro tempore fuerit, de ipso providere debebit &
poterit, tanquam de re ad se & Imperium legitime devoluta.
Salvis semper privilegiis, juribus & consuetudinibus regni
nostri Boemiae super electione regis in casu vacationis per
regnicolas, qui jus habent eligendi regem Boemiae, facienda
juxta continentiam eorundem privilegiorum & observatam
consuetudinem diuturnam, a divis Romanorum Imperatoribus
ive regibus obtentorum, quibus ex hujusmodi sanctione Impe-