EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

401

contrarium; quibus omnibus, si et quantum praesentibus ad- versari censentur, sub quibuscunque etiam verborum expres- sionibus dici vel enucleari valeant, de certa scientia ae si etiam de his jure vel consuetudine deberet in praesentibus de verbo in verbum fieri mentio specialis, autoritate Imperiali et de Caesareae potestatis plenitudine derogamus.

Nulli ergo penitus hominum liceat, hanc nostrae incor- porationis, adjunctionis, attributionis, inviscerationis, unionis, decreti, inhibitionis, statuti poenarum adjectionis et deroga- tionis paginam infringere seu ei quovis ausu temerario con- traire, sub poena mille librarum auri puri, quas ab eo et ab his, qui quavis praesumptione contravenerint, post poenas ad- jectas superius, quas in suo robore manere nostra decrevit serenitas, statim et immediate componi ac irremissibiliter exigi volumus, totiens quotiens fuerit contrafactum, et earum medie- tatem Imperialis aerarii sive fisci, residuam vero partem regum Boemiae, qui pro tempore fuerint, camerae seu usibus applicari.

Datum Romae a. D. 1355, VIII. Ind., Non. April., in die paschae, resurrectionis Dominicae, quo fuimus diademate coro- nati, regnorum nostrorum anno nono, Imperii vero primo.

(A. Ko Lunig L п. CLIIL [lat] CLV. [germ] Haimerl, Deutsche Lehenhauptmannschaft 51—56.)

366. Constitutio imperialis incolis terrarum in Bavaria acquisitarum data. | | 1355, 5. Aprilis. (Romae.)

Kaiser Karl IV. verordnet über saemtliche zur Krone Boehmen in Baiern erkaufte güter, dass deren einwohner niemals verpfaendet, vor kein fremdes gericht geladen werden u. auch niemandem auszer der krone B. huldigen sollen.

(Arch, S. Wenc.)

367. Bulla aurea privilegium Wladislao II. a. 1158 a Friderico I. Imp. super tributu polonicali datum attinens. 1356, m. Aprili.

(A. K. Contextus idem ut in diplomate ddo. Pragae 1348, 7. Apr, n. 268, Cf, et n. 877.)

Codex jur. boh. II. 1. 26



Text viewManuscript line view