EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

396

tionibus, utilitatibus, honorantiis, emolumentis, talliis, poenis, muletis judieiorum et aliis undecunque provenientibus, monetis et auctoritate cudendi monetas auri, argenti Hallen. et alterius cunii cujuscunque; quam quidem auctoritatem per totam eamdem patriam et pertinentias ejus, per totum praedictum nostrum domi- nium extendi volumus, ubieunque deliberatione nostra seu regum B., heredum aut successorum nostrorum, eadem moneta decreta, fuerit facienda, Judaeis et omnibus aliis pertinentiis, quae aut ad praedicta seu alterum ipsorum spectant seu spectare debent quovis titulo, |

nec non metis, gadibus, granieiis, circumferentiis et limi- tibus suis, sieut ab aliis bonis circum adjacentibus circum- ferentialiter sunt distincta, juribus, jurisdietionibus, dominiis utilibus et directis, homagiis et homagialibus, atque auri, argenti, stanni, plumbi, cupri, ferri et alterius cujuscunque metalli mineris et omnibus aliis in, sub. et super terra con- sistentibus, quibuscunque etiam specialibus vocabulis valeant designari,

praefato regno nostro Boemiae et ipsius felici coronae, uobis, heredibus et successoribus, B. regibus, auetoritate cae- sarea incorporamus, adjungimus, attribuimus, invisceramus et de Imperialis nostrae potestatis plenitudine perpetuo et irre- vocabiliter counimus.

Decernentes et hoc Imperiali perpetuo statuentes edicto, quod non liceat alicui illustrium regum B. heredum et successorum nostrorum, dicta castra, civitates, munitiones, terras, oppida, villas, vassellagia, dominia aut pertinentias, ut praemittitur, in toto vel in parte, quibusvis etiam ingenio, excusatione, prae- textu seu colore quaesitis vendere, scindere, obligare, per- mutare, dividere aut alio quovis modo a potestate regum, regni et coronae D. removere; imo verius decernimus et hoc imperiali edieto expresse volumus, omnia praedicta et eorum quodlibet sub omnibus modis et distinctionibus, sicut expressantur superius, per illustres reges B. absque diminutione qualibet ad regni praedicti B. et felicis ipsius coronae gloriam ammodo necessarie et integritate perfecta non solum eustodiri, verum etiam propensius retineri. Et licet de poenis regum B. illustrium,



Text viewManuscript line view