EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

386

suum Boemiae occasione dubitationum talium dampna quaevis, impedimenta seu dispendia patiatur, animo deliberato ac de certa nostra scientia notum facimus et fatemur:

quod praefata Egrensis civitas cum suo territorio et castra sive munitiones Flozz et Parkstein cum oppidis, villis, nobilibus, plebejis, pauperibus et divitibus, circumferentiis et omnibus pertinentiis suis, quae infra metas sive limites ter- rarum, castrorum seu munitionum huiusmodi situantur, praefati domini nostri regis tamquam regis B., heredum et successorum suorum, regum B. et eiusdem regni coronae, pignus et obligatio dudum fuerunt et sunt pro quadraginta millibus marcarum puri argenti ponderis antedicti.

Et eandem obligationem sive pignorationem confirmamus de certa scientia sub omnibus modis et conditionibus, ut prae- fertur, ipsisque obligationi et pignorationi favorem, voluntatem, verum et plenum consensum apponimus velut archiepiscopus Maguntinensis et per Germaniam archicancelarius et princeps elector saeri Imperii supradicti, praesentium sub nostro sigillo testimonio litterarum.

Datum Spirae a. D. 1353, feria quarta proxima ante diem S. Nicolai ep.

(А. K. Arch. S, И’епс. Balbin VIII. 218—930, Lunig I. n, CXXXVII. Brandl VIII. 237.)

354. Ludovicus de Hohenloh transfert feoda ad castrum Reichenek spectantia in reges Boemiae.

1353, 12. Decembris. (Mencze.) (E cod. Nostitz. Pelzel, Karl IV, n, CLXXIX)

355. Episcopi Babenbergensis enuntiatio de infeuda-

tione castri Reichenek. 1353.

List Lupolta biskupa Bamberského, že (ciesaři) Karlovi a budúcím kralóm českým a koruně české postupuje zámku Reicheneku, a to pod manstvie dává koruně české. (A. K.)



Text viewManuscript line view