— 342 —
VIL Et quamvis de jure communi et positivo constat,
quod vasallo non relictis legittimis masculini sexus heredibus
moriente, pfeudum de sui natura ad ipsius pfeudi dominüm justo
titulo revertatur, tamen, ut via dubietatibus et calumpniis
praecludi valeat, consilio saniori dictus dominus et frater
noster pronuntiavit, diffinivit et in suis litteris declaravit, ut
quotiens nos, heredes aut proheredes nostros, marchiones
Moraviae, absque masculini sexus heredibus continget dece-
dere, quod marchionatus Moraviae praedictus ad ipsum, heredes
et successores ipsius, reges Boemiae, dominos nostros, et
ejusdem regni coronam absque difficultate libere revertatur; ut
tamen dietus dominus et frater noster, heredes et successores
sui, Boemiae reges, domim nostri, vel alter eorum, qui pro
tempore fuerit, nostras, heredum et proheredum nostrorum
filias, si quas dimiserimus, ad statum ordinare decentem et
earum cuilibet, dum matrimonio copulatae fuerint, a die con-
summatae copulae, infra unum annum decurrentem continuo, de
decem millibus marcarum argenti grossorum Pragensium paga-
menti regalis de pecuniis bernae, quae ob eandem causam in
marchionatu praedicto instaurari debebit, tenebuntur, ut juris
est et observatae consuetudinis, providere.
VILL Adiecit eviam dictus frater noster et dominus de sin-
gulari munere gratiae specialis et ob illum sinceritatis affectum,
quo nos prosequitur favorose, ut quotiens ipsum (quem Deus
custodiat), heredes aut successores ipsius, reges B., dominos
nostros, non relictis maseulini sexus heredibus, ab hac luce
migrare contingeret, quod extunc regnum Boemiae praefatum,
necnon omnes prineipatus et dominia, quae ad dictum regnum
Boemiae pertinent, nominatim comitatus Lucemburgensis cum
ommibus suis pertinentiis, ad nos, aut nobis non existentibus,
heredes nostros legitimos masculini sexus, Moraviae marchi-
ones, absque electione sive assumptione alia et absque diffi-
cultate qualibet devolvatur, et quod is, cuius tunc jure prae-
fato et virtute declarationis praedictae interesse videbitur, in
Boemiae regem assumi et coronari debeat, impedimento quo-
libet non obstante; qui denique dicti domini et fratris nostri
heredum, proheredum sive successorum suorum, regum Boemiae,