— 329 —
Voytsperg dignemini, prout de vestra confidimus magnificentia
benignitatis, conservare.
Ut praedicta omnía vera sint, sigilla nostra sunt appensa.
Datum a. D. 1849 in vigilia Galli.
(А. K. — Pelzel K, Karl. IV.in. CIT.)
296. Carolus IV. marchionatum Moraviae Joanni
fratri suo in feudum coronae confert, adjecta ordinatione
successionis.
1849, 26. Decembris.
In nomine sanctae et individuae Trinitatis feliciter. Amen.
Karolus quartus divina favente clementia homanorum
Imperator semper augustus et Boemiae rex.
Ad perpetuam rei memoriam.
I. Inter caeteras sollicitudinum curas, quibus pro univer-
sorum statu fidelium nostrae Maiestatis animus ex innata
nobis benignitate distrahitur, illud nostrae meditationi occurrit
praecipuum, ut de honorifico ac decenti statu illustris Johannis,
marehionis Moraviae, fratris gerniani nostri carissimi, solerter
et diligentius intendamus, non ambigentes nostris applicari
thesauris, quidquid eidem ad insignis sui status et congrui
honoris augmentum fraternae pietatis affectu liberaliter ero-
gamus. Sane igitur animo deliberato, nonnullorum tam ecclesi-
asticorum, quam secularium principum, baronum ae nobilium
regni nostri Boemiae consilio praecedente, dicto fratri et
prineipi nostro et suis heredibus ae proheredibus legitimis
sexus masculini nobilem et insignem principatum, marchionatum
Moraviae, cum civitatibus, terris, districcibus, oppidis. villis, mona-
steriis, praeposituris, baronibus, vasallis, militibus, clientibus,
eivibus, rusticis, emphiteotis agricolis et censitis et ad glebam
astrietis, castris, munitionibus, praediis, agris cultis et incultis,
montibus, vallibus, planis, silvis, nemoribus, rubetis, virgultis
pascuis, pratis, venationibus, aucupationibus, piscinis, pisca-
turis, vineis, aquis aquarumve decursibus, molendinis, montanis
auri, argenti, stanni, plumbi vel euiuscumgue alterius generis
metallorum, iurisdictionibus, bailiis, judiciis, dominiis, bernis tam