— 306 —
Vid. et C. j. b. |, m. 70 (Pactio inter Rudolphum regem et
Boemos a. 1278 facta) necnon hujus tomi m. 70. (Aequisitio
civitatis Wratislaviensis.)
3. et quamvis marchia Budissinensis et Gorlicensis, quae .
cum caeteris civitatibus, oppidis et pertinentiis suis ad regnum
et coronam B. ab antiquo pertinuit, per illustrem Otakarum
quondam regem B., proavum nostrum, in personas illustrium
quondam Brandenburgensium marchionum ex certis et rati-
onabilibus causis alienata fuerit, aliquando tamen marchionibus
praedictis absque sexus masculini heredibus decedentibus ab
hac vita, nobiles, milites, clientes, cives et universi incolae
marchiae Budissinensis et Gorlicensis praefatae animadver-
sione debita cognoscentes, qualiter ad regnum et coronam
B. tanquam ad immediatum et naturale dominium dudum per-
tinuerant, ad subjectionem et obedientiam dieti illustris
Johannis, quondam B. regis genitoris nostri, tanquam ad ordi-
narium, legitimum et naturalem dominum suum et ad coronam
regni B., de cujus gr emio dudum constiterant, ut praefertur,
i deliberatione non improvida redierunt:
(Litterae. Joannis regis ddo, Pragae 1319, 31. Aug. —
Vid. n, 85. et hujus Cod. I. n. 41.)
Nos igitur indefessam sollicitudinis operam et diligentiam
exquisitam, quam saepedicti proavus, pater et progenitores
nostri carissimi, quondam B. reges, ad obtinendum subjecti-
onem, vasallagium et obedientiam illustrium Sleziae et Poloniae
ducum, principum et fidelium nostrorum, principatus et ducatus
Wratislaviensis et Sleziae, et etiam Budissinensem et Gorli-
censem marchiam, ut praefertur, non absque magnis impensis
et infinitis laboribus habuerunt, in nostrae mentis acie continuo
revolventes, ut virtutis ipsorum frequentia et sollicitudo laboris
praeteriti sub felici nostro regimine solidetur: de Romanae
regiae potestatis plenitudine statuimus, quod ommes supra-
dictae sententiae et clausulae imperialium et regalium litte-
rarum, quas ad probationem dictarum intentionum adduximus,
semper et ubique in judicio et extra et in singulis actibus