— 303 —
omnem defectum, si quis in litteris et privilegiis dictorum
Imperatorum et regum Romanorum memoriae recolendae, aut
etiam in praesentibus, seu in donatione illustris Ottakari
secundi, regis Boemiae, proavi nostri, ut si fortassis ducatum
Oppaviae absque Romani prineipis et superioris licentia ereare
non potuit, vel si eadem donatio juri communi contraria vide-
retur, quavis obscuritate, interpretatione dubia, verborum
defectu, aut ex alia occasione vel causa compertus fuerit,
supplentes de plenitudine Romanorum regiae potestatis.
Non obstantibus legibus, consuetudinibus, usibus, observan-
tiis, juribus, municipalibus vel communibus, statutis seu edictis
publieis vel privatis, factis et editis in contrarium quibus-
cunque, quas et quae, quantum ad hoc, ac si nominatim et de
verbo ad verbum praesentibus inscripta et inserta consisterent,
etiam si de hiis iure vel consuetudine deberet fieri mentio
specialis, revocamus, cassamus, irritamus, annullamus et de
dietae Romanae regiae potestatis plenitudine, decernimus fir-
mitatis fore nullius penitüs vel momenti.
Nuli ergo (wt im diplomate praecedenti) applicandam.
Venerabili Gerlaco archiepiscopo Maguntino, sacri Imperii
per Germaniam archieancellario, illustribus Rudolfo seniore, sacri
Imperii archimareschcallo, Rudolfo juniore, ipsius nato, Saxo-
niae, Friderico de Teck ducibus spectabilibus, Johanne bure-
gravio Nuremburgensi, Ulrico lantgravio Luctenbergensi,
Friderico de Orlamunde, Ulrico de Helfenstein et Rudolfo de
Wertheim comitibus, nobilibus Petro de Hew, Crastone de Hohen-
loeh, Gotfrido de Bruneeke, Ebirhardo et Friderico de Walse,
Eglolfo de Fryberg et Burchardo de Elrbach, nostris et sacri
Romani Imperii principibus et fidelibus, testibus ad praemissa.
Praesentium etiam sub nostrae maiestatis sigillo testi-
monio litterarum.
Datum Pragae a. D. 1848, Indictione prima, VIL Idus
Aprilis, regnorum nostrorum anno secundo.
(A. K. — Arch S. Wenc, — Balbin Misc. VIII. p. 165. —
Goldast. Suppl. 36. — Pelzel, Karl IV, Uvk. 158, — Chytil
VII. 775.)