— 99 —
B. quas de novo super bonis ad dictam suppam pertinentibus
sub simili data harum litterarum recepimus ab eodem.
Datum Pragae XVIL Kal Oct. a. D. 1312.
(Arch. 8. Wenc. — Arch. c. r. aul, Vindobon, — Balbin
Mise. VIII. — Emler III, 102.)
Friderico atque fratribus ejus de Schounenburch Heinricus Rom.
rex litteras quondam Friderico, eorum patri, super officio suppae in Kadano
cum suis appertinentiis ac quibusdam aliis tribus villis in eisdem litteris
coutentis per Albertum Rom. regem traditas, confirmavit litteris 31. Jan.
1310 Norimbergae datis. (Eml. II. 2821.)
22, Explanatio jurium inter Ludovieum Romanorum
et Joannem Boemiae regem.
1314, 4. Dec
Ludewieus Dei gratia Romanorum rex semper augustus.
Uniuersis praesentes literas inspecturis gratiam suam et
omne bonum.
Ad universitatis vestrae notitiam volumus pervenire,
quo Nos, attendentes grata et fructuosa obsequia, quae Nobis
et Imperio illustris Joannes, Boemiae et Poloniae rex, princeps
Noster dilectus, iam dudum exhibuit et impendit ac impendere
poterit in futurum, nec non graves expensas et labores varios,
quos sustinuit circa Nostram promotionem in regem Romanorum,
promittimus eidem bona fide tenore praesentium:
Quod Nos, toto posse Nostro, contra omnes homines
assistemus in suis regnis, dominiis aliis, honoribus et iuribus
quibuscunque habitis ac juste ac racionabiliter habendis, uitra
Rhenum et citra, quandocunque et quotiescunque fuerit necesse,
retinendis et etiam his recuperandis et adipiscendis, quae ad
ipsum et dicta regna et dominia debent et consueverent perti-
nere, ac specialiter omnia castra, terras, possessiones, dominia
et jura, quae umquam possedit d. m. rex Wenceslaus, socer
suus, ubieunque fuerint, dum vixit, in partibus Poloniae,
Cracoviae, Misnensi terra et alibi; ac promittimus et efficiemus
pro posse Nostro, quod idem rex Boemiae eisdem pacifice gaudere
valeat, et eum in lisdem tuebimur ac ea sibi concedemus in
feudum, ac defendemus.