— 294 —
Karolus D. gr. Romanorum rex s. a. et Boemiae rex.
Ad perpetuam rei memoriam.
[nnata cordi nostro benignitas circa fidelium et devo-
torum nostrorum honores et commoda continuis intenta vigiliis,
votis ipsorum annuere jugiter nos inducit, quotiens poscen-
tium vox est justa; ín hoc enim liberalitatis nostrae non errat
intentio, sed regalis sceptri fastigium extollere salubriter
arbitratur.
Sane ad nostrae celsitudinis venerabiles archiepiscopus
Pragensis, Olomucensis, Wratislaviensis et Luthomusslensis epi-
scopi, necnon illustres Johannes, Karinthiae comesque Tyrolis
et Goriciae, germanus noster carissimus, ac Nicolaus Opaviae et
Ratiboriae duces, caeterique praelati, duces, principes, barones,
proceres et nobiles regni nostri Boemiae et pertinentiarum eius-
dem, praesentiam accedentes, nobis humiliter supplicarunt, ut
quasdam litteras Rudolphi, divi Romanorum, regis, praedecessoris
nostri, nobis per ipsos exhibitas, quarum tenor et series sequitur
in haec verba:
(Diploma | Rudolphi regis Rom. ddo, Erfordiae 1290
26, Sept. — Hujus Codicis tom, I. n. 84 lit. C)
nostra confirmare auctoritate regia dignaremur.
Nos utique... momenti (ut im diplomate praecedenti).
Nulli ergo ... applieandas (u6 im diplomate praecedenti).
In quorum omnium testimonium et ad certitudinem ple-
niorem praesentes fieri jussimus et nostrae maiestatis sipilli
appensione muniri.
Hujus rei testes sunt... (ut n diplomate praecedenti).
Datum Pragae a. D. 1348, Indictione prima, VII. Idus
Aprilis, regnorum nostrorum anno secundo.
(A. K. — Arch. S. Wenc. — Balbin I. p. 188, — Chytil
VH. 772.)