EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

986

marchionatus Moraviae sigillo ante ipsorum et nostrae corona- tionis solemnitatem usi fuimus; in cuius bullae aureae circum- ferentia a parte maiestatis scripta sunt verba ista: Fridericus Dei gratia Sicilie rez Ducatus Apulie et Principatus Capue, et ab illa parte, ubi est impressio cuiusdam castri Christus vincit, Christus regnat, Christus inperat, existunt sane et integre, omni carentes vicio, communitae. |

Nulli ergo omnino hominum liceat hanc nostrae laudati- onis, ratificationis, approbationis, confirmationis, donationis, reparationis supplementi, interpretationis, declarationis, revo- cationis, cassationis, irritationis et annullationis paginam in- fringere, vel ei ausu temerario in aliquo contraire; contrarium vero facientes, si qui fuerint (quod absit), ultra indignationem nostrae celsitudinis Romanae, quam ob hoc se noverint gra- viter ineursuros, mille marcas auri puri nostro et Romani regni fisco componant, ipsarum videlicet medietatem nostrae et suecessorum nostrorum, Romanorum regum et Imperatorum, curiae seu cameriae et reliquam passis iniuriam irremissi- biliter applicandam.

In quorum omnium testimonium et ad certitudinem ple- niorem praesentes fieri iussimus et bulla aurea typario nostrae Maiestatis impressa praecepimus communiri.

Huius rei testes sunt Gerlacus archiepiscopus Mogun- tinensis Sacri Imperii per Germaniam cancelarius, Rudolphus senior dux Saxoniae, Saeri Imperii mareschaleus, Rudolphus junior Saxoniae et Fridericus de Deck duces, Joannes purg- grauius Nurembergensis, Vlricus langgrauis de Lyuckemberg, Fridericus de Orlemund, Vlricus de Helffenstain et Rudolphus de Wertheim comites, Petrus de Hewy, Crafto de Hoenloch, Gotfridus de Pruneck, Eberhardus de Waltse, Fridericus de Waltse, Eglof de Friberg et Burchardus de Elrbach, Romani regni praefati prineipes et barones.

Datum Pragae a. D. 1347 Indictione prima, VIL Idus Aprilis, reghorum nostrorum anno secundo.

(A. K. Arch. S. Wenc. Goldast App. XXXII, Chytil VII. 769.)



Text viewManuscript line view