Aetas Caroli IV., Rom. regis,
in regem. Boemiae ao. 1347, 2. Septembris Pragae
coronati,
259. Carolus rex Joannem ducem Stynaviae in-
feudat de terra Stynavia ad vitae tempora.
1347, 11. Septembris.
Carolus D. gr. R. rex s. а, её В. rex illustri Joanni, duci
Stynaviae, principi suo dilecto, suam gratiam et salutem...
Cum tuae petitionis oblata nobis series contineret, quod
tu nobis post felieis nostrae coronationis tempora, dum nobis
debitae fidelitatis homagium praestitisses, ferventibus desideriis
offerebas, quatenus tibi ducatum sive principatum, quem olim
ab illustri domino Joanne, celebris memoriae genitore nostro
carissimo, olim rege B., in pheudum tenuisse probaris, virtute
regni Boemiae, cujus nunc regimini Domino disponente feliciter
praesidemus, cum suis libertatibus, immunitatibus, honoribus
et gratiis, sicut, eundem hactenus possedisti, in pheudum, dum
viveres, conferre de regali magnificentia dignaremur:
nos... ducatum sive principatum tuum cum omnibus
honoribus, gratiis et immunitatibus, ut eum hactenus tenuisti,
nom. eum medietate civitatum Stynaviae et Gor, districtuum
et appendiorum, fructuum et utilitatum pertinentium ad easdem,
in quibus media pars nobis et tibi residua provenire debebit,
neenon oppidis Rudna, Polkewitz, Tilia, et pignoribus tuis Hern-
stat et Winezik et castro Ritzen ... in pheudum ad vitae tuae
tempora conferimus et donamus :..
Datum Pragae a. D. 1347, Indictione VI, IIL Idus
Septembris, regnorum nostrorum anno secundo,
(Grünhagen I. 167.)