omnem hominem nobis assistere fideliter promiserunt, pro sub-
jugatione alicuius terrae alienigenae eos invitos nullatenus
compellemus.
VL Postremo cum steuram, quae berna vulgariter dicitur,
in casibus superius expressis, nec non in' coronatione regis
Boemiae, in quo casu berna etiam est tollenda, aecipere nos
contigerit, nolumus, ut plus quam unus ferto argenti de laneo
requiratur vel aliquatenus exigatur.
Quae omnia et singula sigillis nostrae excelleneiae fecimus
communiri.
Datum Brunnae XIIII'. Kalendas Juli a. D. 1311,
regnorum vero nostrorum anno primo.
(Orig. membr, in archivo march, Moraviae sub N, I. inter
Privilegia. — Confirmatio hujus constitutionis in. libro domini
Ctiborti de Cimburk „Kniha Tovacovskd'* cum versione boemica. —
Jura primaera Mor. p. 36—38. — Chytil VI, 49. — Eml. IIT. 29.)
17. Joannes rex reeognoseit jus archiepiscopi Mogun-
tinensis regem Boemiae coronandi.
1311. 9. Augusti.
Joannes B. et P. vex recognoscit, ,rev. in Chr. patrem, d.
Petrum archiepiscopum Moguntinum, ad instantiam et preces nostras
ae nostrorum baronum nos in regem Boemiae, prout ad eum de jure hoc
spectabat et spectat de jure et consuetudine, coronasse ac imposuisse
nostro capiti regale dieti regni d adema et nobis alia insignia regalia
ad coronationem ipsam spectantia impendisse; pro quo sibi M mare. arg.,
sieut eas a nobis recepit, dedimus, sicut ei proinde dandae evant tam de
consuetudine quam de jure.“
Dat. Pragae V. Idus Augusti a. D. 1311. regnorum nostrorum anno primo.
(Senkerberg Selecta juris II. 118, — Gudenus Cod. dipl,
апеса. ГП. — Böhmer Вед. — Emler III. 40).
Litteris dd. Pragae 1311. ante festum S. Michaelis datis petivit
Joannes rex, ut Hermannus archiepiscopus Moguntinus vices suas pro
coronatione reginae Boemiae committat suffraganeis suis, episcopo se. Pra-
cgensi et Olomucensi. (Dobuer Mon. IV. 284, — Chyt. VI. 55).
18. Barones Moraviae, Fridericus de Linavia, Nicolaus
juvenis dux, Ulricus de Bozkowiez, Gozwinus, Friduscho
et Guntherus de Brandiz aec Maezko dictus Monachus, a