— 273 —
ad unctiones capitis, pectoris, secapularum, brachiorum, quae
unctiones debent fieri uno contextu; et primo fundens oleum
super eaput in modum crucis dicat: ,Ungo te iu regem —
sancti. Amen.“ Interim autemce horus cantet hanc antiphonam
,Unxerunt — aeternum. Alleluja. Et tam diu repetend^ cantet,
donec unctio finiatur.
Qua finita et silentio facto metropolitanus expresse
legat has orationes, quae secuntur: ,Ungo te in regem
de oleo sanctificato, Spiritus sancti gratia humilitatis nostrae
officio in te copiosa descendat, ut sicut manibus nostris
indignis oleo materiali pinguescis, exterius ablutus, ita eius
invisibili ungimine impinguari merearis interius, et quoque
perfectissime spirituali unctione semper imbutus et illicita
declinare tota mente discas seu valeas et utilia animae tuae
iugiter cogitare, optare atque operari queas, auxiliante domino
nostro Jesu Christo. Qui cum . . .^ , Christe perunge — regnat."
Oratio: „Deus Dei filius — sancti." Alia oratio: „Deus qui es —
pervenire mereatur. Per Dominum. Alia oratio: „Omnipotens
sempiterne Deus, qui Azahel — nominis tui gloriosi. Per...“
Et perfectis orationibus, tentis vestimentis ante reve-
renter subtili e£ dalmatica metropolitanus benedicat, dicendo
hane orationem: ,Deus rex regum — possideat. Per Christum.*
Faeta benedietione vestimentorum induat eum illis et tune
ungat manus dicendo : , Ungantur — vobiscum." Oratio : , Prospice
— habitare mereatur.* Item: „Spiritus sancti — qui cum Deo.“
Item alia oratio: ,Deus qui populis tuis virtute consulis (ut
supra)* Hic metropolitanus mutet vocem et dicat alüus ad
modum praefationis: ,Per omnia —* concludendo usque —
Sanctus, sanctus, sanctus.*
Deinde metropolitanus imponat principi pallium regale,
dicendo: ,AÀecipe pallium quatuor initiis formatum, per quod
intelligas quatuor mundi partes divinae potestati esse subiectas
nec quemquam posse feliciter regnare in terris, nisi sibi po-
testas regnandi fuerit collata de coelis."
Deinde sequitur benedictio ensis: , Exaudi quaesumus —
terror et formido. Per Christum ...* Postea ab episcopis ensem
accipiat et cum ense totum sibi regnum esse sciat commen-
»
Codex jur. boh. IT. 1. 18