EN | ES |

Facsimile view

1101


< Page >

264

contraire. Si quis autem hoc attentare praesumserit, indigna- tionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli, ap. eius, se noverit incursurum.

Datum Avenione IT. Nonas Maji, pontificatus nostri anno IV. (Arch. S. Wenc. Orig. arch. cap. Prag. Eml. IV, 1698.)

254. Foedus amicitiae Johannis filii regis Franciae cum Carolo.

1346, 30. Maii.

Johannes primogenitus filius regis Franciae, dux Nor- mandiae, Genermiae, comes Pictaviae, Andegauiae, Senomansis, omnibus has literas visuris salutem. Scire volumus, quod nos promisimus et iurauimus et promittimus, quod in quocumque statu sumus aut esse poterimus, nos erimus verus et legalis amicus nostri praecarissimi et bene dilecti fratris, domini Karoli de Boemia, D. gr. regis Romanorum, et puerorum suorum, praesentium et futurorum, et honorem eorum, pro- fectum et augmentationem procurabimus omnibus modis, quibus facere, procurare poterimus bono modo. Et si nos sciemus aut scire poterimus quocumquemodo, quod aliquis eorum procuraret dampnum, nos impediemus toto nostro posse et eos adiuua- bimus et fortificabimus omnibus modis, quibus poterimus, contra omnes illos, quieumque essent, qui. eorum verecundiam aut dampnum procurarent.

In testimonium huius nos fecimus apponi nostrum magnum sigillum ad has litteras.

Datum in tentoriis nostris ante Angwillon, penultima die Maji a. D. 1340.

(Pelzel, Karl IV. Urk. 138. Chyt. VII. 664, Eml. TV. 1715.)

255. Unio Johannis filii regis Franciae cum Ca- rolo rege. 1847, 4. Augusti. Johannes, primogenitus filius regis Franciae, dux Nor- mandiae et Genermiae, comes Pictauiae, Andegauiae et Seno- mansis, facimus scire, quod nos considerantes amorem affini-



Text viewManuscript line view