z roku 1539. 89
esse condonandum, quod consueverit sic vivere ac rebus seriis necessariisque potius
quam eiusmodi ludicris ac jocularibus occupari ac tempus terere. Quarta vero causa
subesse videtur, quod in absentia regum Wladislai et Ludovici multi ex arbitrio vi-
vebant, regnum, quod non admodum bene gubernabatur, sed rapinae et latrocinia
in eo vigebant passimque exercébantur, reges longe absentes id negligebant, subditi
plus quam domini regnabant, reges ipsos pro sociis non dominis habebant; quod Mti
Suae minime ferendum fuit, cum princeps ipse sit, ut alii dominentur ac ‘imperent:
statimque regni sui principio id studuit, ut eiusmodi rapinas et latrocinia eorumque
authores inhiberet et coherceret; quod Deo optimo maximo juvante adeo est effectum,
ut vix unquam regnum Bohemiae ab eiusmodi malis fuerit quietius ac viae in eo
tutiores. Idque totum actum est cum consilio Dohemorum.
Quod ad electionem liberam Suae Mtis in regem attinet, pro ea quidem Sua
SMs habet gratias; sed videtur, quantumcunque fuerit libera, quod jure successionis
reginalis Majestatis etiam fuerit debita; quemadmodum sub electionis tempore Mo-
ravi ipsi ac Slesitae, qui ad Suam Mtem venerant, id ipsum sunt testati, et ipse
meminisse potest ac scit, quae tum Mti Suae suaserint, privilegiaque regni Bohemiae
id aperte ostendunt, liberam eis coucedi eligendi regis facultatem tunc, cum proles
regia masculini et feminini sexus deficeret. His igitur de causis, utrum libera abso-
lute, an etiam justa fuerit ac debita electio ejus Mtis, illius id Mtem Suam permit-
tere judicio [sic], nisi voluissent facere contra eorum privilegia.
Quod ad bellm Hungariae attinet, sumptum id videlicet esse insciis ac dis-
suadentibus Bohemis, respondeat ipse: si defuncto fratre suo quispiam subditorum
suorum ei dissuadere voluisset, ne bona ejus in regno Bohemiae sita reciperet, pro-
pterea quod cogeretur in Bohemia manere Pragamque frequentare, utrum illa ratione
persuasus eis abstinuisset, an non?") Si non, tanto igitur minus etiam Suae Mti Hun-
gariae ditissimum florentissimumque illis temporibus regnum erat negligendum, quod
ad reginalem Mtem jure hereditario pertinebat, nec sine eo regno aut ad minus
ejus rege amico (etiamsi nullum jus ad id Suae Mti patrocinoretur) quoniam quiete
ac pacifice in aliis suis dominiis regnare non potuisset, illud Suae Mti erat negli-
gendum, quominus eo potiretur, et si neglexisset. tantum juris et commoditatis aut
ab eo deterritus fuisset, ne regio quidem nomine dignus censendus esset.
Praeterea nec insciis Bohemis, nec absque eorum consilio bellum id gestum
susceptumque fuit, qui et auxilia et pecunias ad id contulerunt, tum cum Sua SMs
jus suum, quod ad regnum Hungariae haberet, illis proposuit, pro. quibus Sua Ms
eis etiam gratiam habet. Nam quivis nunquam aperte contra Joannem eo tempore
Waywodam ulla Suae Mti sunt decreta auxilia, nisi adversus hostes et adversarios
*) Vojtéch z Pernšteina, jenž po otci držel statky v Čechách, zemřel r. 1534 bezdětek, a statky
jeho české spadly na jeho bratra Jana z Pernšteina, jenž po otci již držel statký v Moravě.
Archiv Český XX. 12