Facsimile view
1092
FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
vices gerentes in terris, qui sequenti turbe, ne in via deficeret, est misertus,
volentes, ut tam grate gracie domini pluralitate participancium amplietur, et cen-
tena vel resecacione dispendii humane vite consulere brevitati, de fratrum
nostrorum consilio centesimum ipsum provida moderaminis lance ad quin-
quagesimum duximus redigendum, in hoc legalem veteris testamenti tradicionem
spiritualiter amplectentes, ut sicut quinquagesimus sub tempore legis annus
iubileus nomen de gaudii significacione sortitus, longinguas ad cognatorum prosa-
pias et possessiones* translatas in alios ad primos dominos revocabat, pandendo
carceres et debita relaxando, sic noster quinquagesimus per urbem gracie latitu-
dine introductus animas delictorum illecebras devias conditoris reformet imperio
et restauret consorcio supernorum, discriminosos criminum nodos abrumpat
et spiritualia debita, ad quorum satisfaccionem, rependium facultas non suppetit,
meritorum condonet benigniter dispensatoria liberalitas remittentis. Nos igitur
omnipotentis Dei et gloriose genitricis eiusdem ineffabili pietate ac beatorum
Petri et Pauli apostolorum eius auctoritate confisi universis Christi fidelibus, qui
anno quocunque a predicta nativitate quinquagesimo succedencium temporum
curriculis evolvendo, si Romani XXX, si vero peregrini XV continuis vel in-
terpolatis diebus prelibatas basilicas tantorum apostolorum memoria celebres, ac
suorum corporum precioso deposito locupletes, nec non sanctam Lateranensem
ecclesiam, ubi Constantinus clementissimus imperator dictorum apostolorum iam
in celis triumphancium visione lustratus et pia informacione premonitus ac per
beatum Silvestrum papam tam spiritualis quam corporee lepre remedia conse-
cutus orthodoxe fidei cultum de tetris" latebris in publicum secure libertatis
eduxit, devote visitaverint, nec non hiis, qui huius visitacionis iter seu actum per
eos assumptum infra dicti anni^ spacium implere nequiverint mortis preventu vel
legitimo impedimento corporis obsistente, dummodo per veram penitenciam et
confessionem preambulas divine misericordie tunc se capaces exhibeant, et si re-
ligiosi existant, ad peregrinacionem et visitacionem predictas ex licencia suorum
prelatorum accesserint, de fratrum nostrorum consilio et apostolice plenitudine
potestatis omnium peccatorum suorum remissionem plenissimam tenore presen-
cium indulgemus. Propter dicta vero vel aliquod predictorum indulgenciis aliis
per predecessores nostros concessis visitantibus basilicas et ecclesias memoratas
et alias ecclesias, ac pia loca urbis predicte in nullo prorsus intendimus derogare,
sed easdem omnes et singulas innovando auctoritate apostolica confirmamus.
^ possessiones W | possiones H
b de tetris Em | deterioris HW
€ dictianni Wlannidicti H
198