. FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
apostolica vel alia quacumque firmitate vallatis nequaquam obstantibus, plenam
et liberam habeant facultatem.
Nulli ergo hominum liceat hanc paginam nostre constitucionis infringere
vel ei ausu temerario contraire. Si quis autem hoc attemptare presumpserit, indig-
nacionem omnipotentis Dei et beatorum Petri et Pauli apostolorum eius se noverit
incursurum. Datum Avinione VII Kalendas Februarii pontificatus nostri anno
quinto.
Preterea alie gracie per prefatum dominum regem Romanorum in curia
obtente sunt pro fabrica ecclesie Pragensis cum literis bullatis roborate, videlicet
quod quicunque subsidium dat pro structura nove ecclesie predicte, quod de in-
dulgencia unum annum consequeretur et unam quadragenam*. Pro altari quoque
beate Virginis! , ad cuius ministerium dictus dominus rex collegium laudabile
clericorum procuravit, eidem omnem necessitatem providendo, obtinuit indul-
gencias copiosas.
CAPITULUM XXIII.
De anno iubileo et gracia iubilei.
Anno Domini MCCCXLVII? venerunt ex parte senatorum ac principum
Romanorum honorabiles viri, quam plures sindici urbis Romane, cum magna
humilitate ad dominum papam supplicantes ex intimo cordis affectu, ut annus
gracie? in urbe Romana in quinquagesimo esset anno, eo quod *ad centesimum
annum rarus pertingeret propter humane etatis brevitatem**. Huius rei gracia do-
minus papa in crastino mandavit fieri consistorium et dominos cardinales omnes
vocari. Et in ipsa nocte in visione domino pape apparuit sanctus Petrus in manu
gestans claves duas protulitque ad ipsum hec verba: "Aperi os tuum et ignem ex eo
mitte, quo calefiat et illuminari valeat totus mundus." Et in crastino dominus papa
celebravit misam de sancta Trinitate orans, ut si visio ista a Deo esset, ut iterum
appareret. Qui secunda nocte iterum habuit et eandem visionem. Unde prehabito
consilio ac diligenti tractatu cum dominis cardinalibus consentit peticioni Roma-
norum mandans eis dari? literas cum bullis nimium graciosas et commendavit
quadragenam W | quadrigenam H
gracie W (secundum Loserth, nunc laes.)| om. H. iubileus Em
*-* W (secundum Loserth, nunc laes.) | ad centesimum etatis brevitatem H. annum propter vite
brevitatem raro homines perveniunt Em
dari W | dare H
1) Litterae ad hanc rem spectantes die 6^ m. Maii a. 1346 datae sunt (MBV I, p. 646).
a
196