CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber tercius
modicas distribuebant, aquam pro pecunia comparando, nam regnum Polonie
variis modis fuerat devastatum. Porro principes nostri ob hanc causam conspi-
cientes exercitum suum nimium aggravari, nuncios regis Polonie pro treugis adi-
piscendis sine contradiccione susceperunt! , quibus positis? et confirmatis principes
nostri cum suis ad propria sunt reversi. Rumor autem insonuerat, quod propter
debitum XX milium marcarum hec guerra fuerit exorta, quas rex Polonie domina
Margaretha sponsa sua adhuc vivente, filia regis Boemie, eidem mutuaverat. Cuius
si vita desiderabilis durasset, multa *commoda regni Boemie conservasset*^ nec
tanta mala fuissent subsecuta.
Eodem tempore rex Cypri miraculose cum paucis christianis maximam
multitudinem paganorum vicit et interemit, qui Turci nuncupantur, sicut contine-
tur in epistola infrascripta:
Rex Cypri regine Sicilie salutem. Gaudete et congratulamini nobiscum
et cum ceteris fidelibus cruce signatis. Cum ad prelia contra infideles Turcos
ob reverenciam domini nostri lesu Christi, qui pro nobis voluit crucifigi, «progre-
deremur>", in hoc prelio nos non dereliquit. Unde una nobiscum gracias et laudes
referatis Deo et Virgini gloriose de immenso beneficio nuper in me facto. Nam
cum nos cum fidelibus cruce signatis moti ad prelium contra Turcos congregati
essemus, Turci habebant duodecies centena milia et nos duo milia; et incepimus
pugnare ex adverso potenter [contra]? magnam multitudinem inimicorum
prosternentes. Et prelium usque ad vesperam duravit, et ita nimium fessi non
poteramus amplius preliari et expectabamus palmam martirii. Et cum vidissemus
nos in tali puncto constitutos, clamavimus ad dominum dicentes: "Domine Ihesu
Christe, qui voluisti pro nobis crucifigi, da nobis fidem firmam* et caritatem
perfectam et conforta corda nostra, ut in tuo nomine valeamus palmam martirii
obtinere, quia eis resistere non valemus." Et sic desperati de victoria mortem
amarisimam expectabamus gementes et flentes. Et ecce apparuit nobis unus
super equum album sedens, habens vexillum album, in quo crux erat rubei coloris.
Hic indutus erat pilis camelorum, habens faciem oblongam et macilentam cum
barba prolixa, et cum sonora voce clamavit: "O, fideles, nolite timere, quia divina
maiestas celos aperuit et mittet adiutoriium invisibile. Surgite et confortamini et
viriliter mecum ad pugnamé$ venite, quia pauci ex vobis morientur et vitam
eternam obtinebunt®." Et sic eius auxilio surreximus confortati, acsi nunquam
^ positis W | peractis H
*-* W (secundum Loserth, nunc laes.) | deest H
progrederemur suppl. Em| om. HW
contra del. Zal ante prosternentes suppl. eos Em
fidem firmam W (secundum Loserth, nunc laes.) | fraternitatem H
flentes W I flementes H
ad pugnam W | ad pugnandum H
obtinebunt W I possidebunt, obtinebunt H
1) Treuga primo in tres seplimanas recepta, deinde usque ad s. Martinum (diem 11"" m. Novembris) prolongata est.
ane
sn ="
187