FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
*inopinatam acceleracionem et** felicem consummacionem, toto cordis affectu®
*fidelibus congaudebant Deo grates referentes*“.
Causa autem hec fuisse fertur adventus paganorum. Rex victus prefatus et
rex Thartarorum christianorum terras obtinere decreverunt, cecitate cordis et per-
suasione inducti spirituum malignorum!. Unde? victus rex primo ab occidente
fideles* invasit, volens summi pontificis et regis Francie loca possidere. Rex vero
Tartharorum ab oriente partem regni Polonie occupavit, de quo in sequentibus
plenius dicetur?. Et primus exstitit victus, alter fame et frigore recessit compulsus.
Et hec sunt acta divina gracia suffragante, *de quo ipse Deus glorificetur*®.
*Eodem anno rex Boemie totaliter fuit virtute visiva privatus), qui quidem
interiori" et exteriori homine extitit excecatus, quia licet sic a Deo fuisset plagatus,
tamen non desiit acta iniqua operari. Nam sicut leopardus non deserit colorum
varietatem, sic difficulter peccator peccati consuetudinem relinquit, que efficitur
quasi altera natura, a qua cum resurgere nititur, peccatorum pondere pressus'
cadit iterum coactus, et sic prave consuetudines cum peccatis nisi cum peccatoris!
vita finiuntur. Et per hoc specialiter* liquet cecitas interioris hominis dicti regis.
Nam pluries visus est inducere filium suum primogenitum ad opera nepharia et
iniqua, et quia erat variis imbutus virtutibus, ei nequaquam voluit assensum
prebere, quam ob rem ipsum multipharie afflixit increpando, maledicendo, perse-
quendo, magnis debitis obligando, demum morti exponendo, nam crebrius ipsum
ad diversas terras direxit ad bellandum contra fortissimos inimicos, intendens
hanc regni Boemie extinguere lucernam speciosam et hunc generosissimum flo-
rem iuventutis suffocare, quem misericors Deus de periculis eruit gravissimis per
suam immensam pietatem*.
à *-* P | inopinatam infidelium accelleracionem celeremque H W
b. affectu P ! affectu huic victorioso triumpho W | affectu victorioso triumpho H
€ *-* P |congaudebant. HW
4 Unde PlPorro HW
* fideles P | christianos HW
f loca P lterras HW
€ *-* Pl om. HW
h in interiori W | interiori H
| pressus HW | prorsus Em
J cum peccatoris W | om. H
* specialiter W | spiritualiter H
| *-* HW I dest P
1) Auctor famas tumultuosas, quae hoc tempore per totam Europam dissipatae sunt christianos impetu infidelium a duabus
partibus parato exstinguendos esse, alludit.
2) Cf. capitulum sequens.
3) Cf. supra cap. XI (et ChronAR, cap. 14, p. 334b).
4) Id est Karolus, filius regis.
172