EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.

Eodem tempore Beatrix, nova regina, Prage peperit filum suum primo- genitum! et baptisatus fuit Wenceslaus vocatus. Et multi prefatam reginam non diligebant.

Et eodem anno XV Kalendas Iunii* dicta regina in ecclesia Pragensi a pre- fato domino Iohanne episcopo eiusdem ecclesie non? cum tanta celebri solemp- nitate, sicut in coronacionibus fieri consuevit, corona regni Boemie coronatur sine corona et absque regalibus ornamentis rege in divinis assistente. Subsequitur post hoc officium Prage convivium sumptibus moderatum. Et omnis populus plus letatur de huius regine recessu? quam eius adventu, nam? in ipsius presencia ali- quociens civitas Pragensis in partibus diversis fuit concremata et alia multa adversa fuerunt perpetrata, que propter dictam reginam facta fuisse omnia asserebant. Unde in recessu ipsius post ipsam clamantes eam maledicebant, et omnes plus sa- lutem et prospera optantes domine Blancze marchionisse.

Et quia dicit auctoritas: Qui sibi nequam, cui bonus?*, ipse rex in malicia radicatus et falsa opinione deceptus, ne primogenitus filius suus ipsum in regno impediret, pluries ipsum misit contra paganos et contra alios principes sibi adversantes pugnaturum, favens sibi de vita sicut quondam rex David Urie. Et quia dominus marchio prefatus* nil penitus de pecunia prohibente patre de regno Boemie percepit, solo sine re titulo fretus, cogitur? a Venetiis et ab aliis civitatibus Lombardie stipendia recipere militaria et sibi sueque familie [et]* ex hoc de necessitatibus providere. Et licet paterna caruerit promocione, tamen ab aliis munera copiosa obtinuit tam temporalis quam spiritualis benediccionis in tantum, quod omnis, qui eum noscit, nacio benedicit. Pater vero eius propter plurima acta nepharia malediccionem incurrebat.

Eodem anno mense Iulio stella comata, que dicitur cometa, in plaga sep- temtrionali prope polum apparuit arcticum, que plus quam per mensem duravit. Quam stellam precesserat siccitas et cal[l]iditas destruens fere omnes segetes et herbas, subsequitur quoque inopia bladi et vini in multis terris.

Eodem tempore Philippus, rex Francie, nunciis et literis bellum futurum adversus regem Anglie? regi Boemie intimavit, asserens se ipsius presencia pluri- mum indigere. Qui prius cum Luduico Bavaro tribus diebus colloquio habito

Iunii WIIulii H

non Wl om. H

prefatus Wlom. H

cogitur Wlet cogitur H

et del. Za

1) Die 25" m. Februarii a. 1337.

2) Regina die quarto decimo bosl suam coronationem Praga abiit filio Venceslao ibi relicto, ut in ChronAR (Lc., p. 335a) legimus.

3) Verba nam...Urie. in ChronAR non leguntur.

4) Eccli. 14, 5

5) Quod est initium belli centum annorum dicti. Cf. Spévdcek, Jan Lucembursky, p. 532.

nan ow

166



Text viewManuscript line view