CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber tercius
sed hec egit malo spiritu ductus et quasi tyrannus. Ad predictas quoque ymagines
dominus marchio de suo fesco* contulit marcas ducentas tanquam amator nostri
celestis et sancti patroni et sancte ecclesie Pragensis, aliam vero maiorem partem
totum regnum sub forma questionaria et petitoria comportavit.
CAPITULUM XI.
Qualiter rex Boemie «Prusiam»^ secunda vice iverit et de coronacione nove regine.
Anno Domini! MCCCXXXVIP rex Boemie mitigata cum ducibus Austrie
discordia dampnosa de Praga cum suo filio primogenito exiens Wratyslaviam
venit*, ubi a populo pecunia magna graviter extorta^ et recepta et copiosa
principum et nobilium multitudine de diversis terris congregata cum direccione
fratrum Cruciferorum de domo Theutonica in Prusiam processit contra Litwanos
viriliter pugnaturus. Et quia yemis? lenitas non permisit aquas congelari et palu-
des, igitur frustrati^ spe belli ex aeris qualitate, non magna adepta utilitate ad
propria redierunt. Verumtamen Henricus, dux Bauarie, gener regis, cum amini-
culo principum aliorum municionem bonam cum fossatis in terminis paganorum
potenter construxit, in qua milites et viros strenuos ad duos annos preparatis
necessariis collocavit, ut ipsos frequenter infestarent et in futuro christianis
venientibus aditum prepararent. Reversus vero rex passus est oculorum defectum*,
querens auxilium" medicorum ab uno Gallico et altero de Arabia pagano, est per
medicinas eorum excecatus: Gallicus fuit insaccatus et submersus, alteri idem
factum fuisset, sed per regem prius fuit assecuratus?.
Hoc anno XIII Kalendas Marcii^ Lune fuit eclipsis.
fesco pro fisco
Prussiam suppl. ex cap. conspectu Em | om. H inscriptio deest W
graviter extorta W | extorta graviter H
yemis W | hyemalis H
frustrati H | tristiciam frustrati W
construxit W | supra, post vocem fossatis H
defectum H |defectus W
auxilium W | auxiliorum H
1) Anno Domini...pervenit. | secundum ChronAR L III, cap. 14, p. 334a-335b
2) Praga die 28^ m. Decembris a. 1336 profecti sunt. Rex Vratislaviae a die 4^ usque ad diem 15^" m. Ianuarii a. 1337
manebal, ut ex litteris apertum est (v. RBM IV, n. 365-384, 386-388).
3) Diligentius cf. Spěváček, Jan Lucemburský, p. 530, Šusta, ČD I, 3, p. 250.
4) Dies falsus e ChronAR sumptus; ecclipsis die 15° mensis Februarii fuit.
moa Dat
165