EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

CHRONICA FRANCISCI P RAGENSIS - Liber tercius

Hoc anno IX Kalendas Iunii?, nata est domino marchioni Moravie^ ex co- niuge sua Blancza primogenita filia sua Margareta.

Hoc anno VI Idus Aprilis facta est circa noctis medium Lune ecclipsis, hiemps fuit aspera, ventosa et longa, estas nimium frigida et pluviosa, ideo vinde- mia parva et tarda.

Eodem anno XIV Kalendas Novembris obiit Elyzabet, quondam regina Boemie et Polonie dicta de Grecz, et in Brunna sue fundacionis monasterio sanctimonialium ordinis Cisterciensis est sepulta.

Eodem anno in die beate Katherine absque heredibus obiit Henricus, dux Slezie, dominus Wratyslaviensis, quo mortuo mox rex Boemie filium suum primo- genitum* misit, qui se patris nomine de civitate Wratislaviensi et de aliis cunctis ad ducatum eundem pertinentibus sine contradiccione qualibet intromisit. Sic enim adhuc vivens disposuerat Henricus, dux prefatus.*?

Eodem anno! circa idem tempus Iohannes, rex Boemie, cum *Wencezslao, filio suo*' et pluribus nobilibus Ungariam pacifice intravit et Karulum, regem Ungarie, *in castro suo, quod Lindenburk? dicitur*?, visitavit. Ubi tribus ebdoma- dis commoratus, iuramento et pacto inter se de fide et concordia mutuo servanda facto, rex cum suis in Boemiam rediit, magnis xeniis" et muneribus honoratus. Et ipse rex Boemie Casimir, iam regem Polonie, cui coram rege Ungarie prefatum regnum Polonie pro XX milibus marcarum vendiderat, secum de Ungaria adduxit et Pragam in die beati Nicolai? cum eo pariter introivit. Et rex Casimir pluribus susceptis honoribus Prage per dies IX* mansit et ad sua rediens ius et titulum regni Polonie hilariter reportavit. *Deinceps rex Boemie regem Polonie se ces- savit nominare*!. Isti itaque tres reges pariter confederati? se iuvare mutuo contra omnes principes sunt parati. Inter cetera amicicie federa est promissum, quod

IX Kalendas Iunii W | X? Kalendas Iulii H

marchioni Moravie W | marchioni H

primogenitum H | marchionem W

*-* HW deestP

© Iohannes Pl on. HW

f *-* P filio suo primogenito, domino Karulo H | filio suo marchione, domino Karulo W

E *-* Pl om. HW

h xeniis P | exeniis H_las. W

| in die beati Nicolai P | on. HW

J introivit P l intravit HW

k per dies IX P | pluribus diebus HW

| *.* Plom HW

1) Eodem anno...assignavit | et in cap. (III.) legitur. Cf. ChronAR L III, cap. 11, p. 331a.

2) Id est Blindenburg, ut germanice Visegrád in Danubio appellatus est. Pactio de Polonia die 12" et 19? mensis Novembris facta esl (v. RBM IV, n. 221-224), Iohannes autem ibidem etiam die 26° m. Novembris commorabatur (v. RBM IV, n. 228).

3) Die 6^ mensis Decembris.

4) Rex Iohannes iam a mense Augusto anni 1335 rex Poloniae in litteris nonnullis non nominatur, quia in tractatione praevia hoc mense in civitate Trenéín facta titulum regis Poloniae deposuit.

5) Tres reges in Visegrád, castro regum Ungariae, mense Novembri a. 1335 convenerunt (v. RBM IV, n. 221-225, 228).

159



Text viewManuscript line view