FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
CAPITULUM (III.) VIII.
*De secundo matrimonio domini Iohannis regis et aliis pluribus actis.
Eodem anno! rumor inopinatus et tamen veridicus insonuit in hoc regno,
qui^ Iohannem, regem Boemie, contraxisse legitimum matrimonium cum Beatrice
virgine, filia ducis Gordonie, comitis Clarimontis?, in partibus Gallie nunciavit.
Ideoque rex eodem tempore in Francia hastiludium et torneamentum® habuit
cum nobilibus, in quo plurimum: gravibus ictibus fuit lesus?. Porro Philippus, rex
Francie, quia ipso ignorante tale exercicium fuerat factum militare, omnes, qui
interfuerant, Parisius captivavit; ipse vero rex Boemie suis intercessionibus prefa-
tos liberavit. Nullus enim in regno Francie bellum audet facere aut aliquos actus
militares, nisi de ipsius regis extiterit voluntate. Predictus vero rex lohannes*
tercio Kalendas Augusti reversus de partibus Gallie Pragam venit, qui mox altera
die contra Luduicum Bavarum, deinde contra duces Austrie expedicionem fecit
publice proclamari. Cum vero de regno Boemie nobiles et de diversis terris
procederent armati! ad expedicionem, parlamentum inter dictos principes indi-
citur circa Ratisponam, ubi acceptis treugis proclamata expedicio per regem
revocatur?.
Eodem anno^ mense Marcio obiit dux Karinthie Henricus, comes Tyrolis?,
qui fuit pro tempore rex Boemie; Iohannes vero secundogenitus regis Boemie,
gener dicti ducis?, sibi successit, quia non fuit heres masculus derelictus. Verum-
tamen duces Austrie, qui dictum ducatum a Ludovico Bavaro in feodo accepe-
rant’, ipsum graviter impediverunt, propter quod rex Boemie insurrexerat contra
ipsos.
? qui Wl quod H
b hastiludium et torneamentum H | hastiludia et torneamenta W
* plurimum W | plurimi H
d fuit lesus W | sunt lesi H
“© rex Iohannes W | Iohannes rex H
armati W | armatis H
1) Eodem anno...revocatur. | cf. ChronAr L. III, cap. 10, p. 329b. Narratio capituli ad annum 1335 pertinet.
2) Beatrix filia Ludvici I., ducis de Bourbon (*1270 - 1342) fuit.
3) Litterae treugam receptam continentes die 16° m. Septembris a. 1335 Ratisponae (Rezno) datae sunt (v. RBM IV, n. 205).
4) Eodem anno...dux prefatus. | secundum ChronAr l. III, cap. 10, p. 330a-330b
5) Henricus, dux Karinthiae et Tyrolis, (Jindřich Korutanský), rex Boemiae (1307-1310), die 2 m. Aprilis a. 1335 mortuus est.
6) Iohannes Henricus (Jan Jindfich) filiam ducis Henrici Margaretham, dictam Maultasch, uxorem habuit.
7) In contractu iam anno 1330 a ducibus Austriae et a imperatore facto statuitur, ut Luduicus partem Tyrolis septentrionalem
et duces Austriae Karinthiam obtineant. Henrico mortuo Ludvicus ducibus Austriae die 2? m. Maii a. 1335 Karinthiam
in feudum confert (CDM VII, n. 51, 52, extr. et RBM IV, n. 154, 155).
f
158