EN | ES |

Facsimile view

1092


< Page >

dominus vinee, scilicet sancte ecclesie, in ipsa vinea incipiens operari vocavit? primo omnes cardinales ad occultum consistorium, in quo omnes hortabatur, ut secum in vinea domini Sabaoth, quam Dei plantavit dextera, ut multum fructum faceret, fideliter laborarent. Demum addidit: "Thesaurum ecclesie temporalem minorem invenimus, quam putavimus, de quo ex nunc pro reparacione sanctorum Petri et Pauli apostolorum et beati Iohannis in Laterano Rome ecclesiarum cen- tum milia florenorum deputamus. Vobis quoque cardinalibus, ut nobiscum amplius vacare possitis profectibus ecclesie universalis, inter vos dividenda centum milia florenorum similiter assignamus." Et alia plura negocia utilia, ibidem deter- minavit.

Die quarta secundum fecit consistorium semipublicum: in hoc enim «erant»? cardinales, archiepiscopi, episcopi et prelati et quatuor ordinum mendi- cancium summi et generales magistri. Et cum multa de profectu et statu generalis ecclesie fuissent pertractata, generalis magister fratrum Minorum dixit: "Pater sancte, decretalis illa Bonifaciana Super cathedram! etiam multum gravat nostros ordines, quia quartam instanter a nobis exigunt clerici seculares; petimus igitur, ut ipsam? aut revocacionis aut pie interpretacionis remedio dignemini mitigare, alias nostri ordines multum gravabuntur." Dominus papa respondit: "[Cum]* constitu- tionem illam ex maturo utique consilio et racionis libramine editam revocari per nos aut interpretari non convenit ista vice, sed successu temporis, quod expediens fuerit, provide faciemus." Deinde dominus papa subiunxit hec verba prophete Zacharie secundo?: Ostendit mihi dominus quatuor fabros et dixi, quid isti volunt facere, qui ait, hec sunt quatuor cornua, que ventilaverunt Iudeam per singulos viros, et nemo illorum levavit caput suum. Et verba ista prophetica applicavit ad quatuor ordines mendicancium' explanans, qualiter ipsi fabricarent supra dorsa peccatorum peccata et hereses exstirpando et quasi cornua contra inimicos ecclesie erigendo: Iudeam, id est confitentes et incipientes dirigendo, Ierusalem, hoc est proficientes et pacem sectantes confortando, Israel, id est perfectos diligendo. Insuper et quasi quibusdam cornibus, id est disputacionum argumentis, quasdam questiones super- vacuas, scilicet de paupertate Christi et de divina visione in? patria animarum sanctarum, et consimiles ventilando, quas vento similes esse iudicavit. Asseruit enim tales questiones dudum per sanctorum orthodoxorum patrum sentencias

vocavit W | dotavit H

erant suppl. Em (cf. ChronAr) | om. HW de profectu W | pro defectu H

ipsam H | papam W

Cum del. Za

mendicancium W | mendicium H

in Wlecian H

1) V. supra cap. (IL) IIL, p. 147, adn. 2.

2) Zach. 1, 20-21

a b c d e f g

154



Text viewManuscript line view