FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
CAPITULUM IV.
*De obitu domini Iohannis pape et aliis pluribus actibus.
Eodem anno! pridie Nonas Decembris in dominica, qua 'Populus Syon'
cantatur, secundum ewangelium eiusdem dominice: facta sunt signa in sole et lund,
hoc est in vicario Christi et ecclesia. Nam dominus Iohannes papa XXII obiit in
Avinione et ibidem est sepultus. Sedit autem annis fere decem et novem?. Plura
autem facta sunt per ipsum, de quibus aliqua in precedentibus sunt scripta.
Papa stupor mundi non cavit, quin furibundi
mortis eum morsus morderent, nunc scio prorsus,
quod mors non curat aliquem, sed lex sua durat
omnibus equalis. Non est vivens homo talis,
quem mors non tanget et quem non passio franget.
Eodem anno“ obiit Otto iunior^, dux Bavarie?, sine heredibus, et sic ad
ducem seniorem* Henricum tocius ducatus dominium applicatur.
Et tunc obiit honorabilis? vir magister Ulricus de Pabyenycz, doctor decre-
torum?, qui providit, quod missa de beata Virgine cottidie canitur in ecclesia
Pragensi.
Eodem anno de ecclesia Herbipolensi et de aliis pluribus episcopatibus
provisioni sedis apostolice reservatis, Luduicus de Bavaria episcopos papales eiecit
violenter et pro sua voluntate alios locavit**".
Eodem anno? honorabilis vir dominus Petrus, abbas de Aula Regia, audivit
a venerabili viro domino Baldewino!, Treverensi archiepiscopo, hec verba: "Scio",
morderent H | om. W
Otto iunior H | minor Otto W
seniorem W | om. H
honorabilis W | venerabilis H
*-* HW | dest P
Baldewino P | Balwno HW
1) Eodem anno...franget. | of. ChronAr I. III, cap. 7, p. 325a-b
2) Luc. 21, 25; hoc evangelium in dominica prima in adventu legitur, Populus Syon (Is. 30, 30) autem introitus dominicae
secundae in adventu est, quae dominica anno 1334 vere in diem 4"" mensis Decembris incidit.
3) Iohannes XXII. a die 7 m. Augusti a. 1316 usque ad diem 4'" m. Decembris a. 1334 papa fuit.
4) Eodem anno...locavit. | secundum ChronAr l. III, cap. 6, p. 323a-b
5) Otto IV., dux Bavariae Inferioris (1306-1334), die 14! m. Decembris a. 1334 mortuus est et Henricus, dux Bavariae Inferioris
senior (1305-1339), ei successit.
6) Ulricus de Pabienicz (Oldfich z Pabénic), canonicus el scholasticus Pragensis (1321-1325), ab anno 1330 abbas monasterii
Sedlicensis, die 13^ m. Decembris a. 1334 mortuus est. Verba qui...Pragensi in ChronAR non leguntur.
7) Ludvicus in sedem episcopalem Herbipolensem (in Würzburg) Hermanum de Lichtenberg investivit; quo mortuo demum anno
1335 Otto de Wolfskehl, qui a papa episcopus ibidem nominatus est, episcopatum suum iniit.
8) Eodem anno...dissipavit. | et in fine cap. (1I.) legitur. Cf. ChronAr L III, cap. 5, p. 322b-323a.
- 0 an ow»
150