FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
nunciis se disponit «et Ratisponam>*, ubi Ludevicum regem reperit, est
ingressus!. Et ipsi duo in insula, que in medio Danubii? est sita, se frequenter
recipiunt ad colloquia secreta, pertractantes mutuo cum suis consiliariis XXII*
diebus sua facta, et quod inopinabile erat omnibus, in omnibus concordant et
*inter heredes suos*f matrimonium debere fieri ordinant et conportant. Ibique
per ipsos eodem tempore inter inferiores duces Bavarie Henricum, Ottonem
fratres et Henricum ipsorum patruum est divisio facta terre?.
Igitur variis in Bavaria negociis expeditis rex in vigilia Assumpcionis? in
Tust venit, ad suam, quam fecerat, vocacionem pluribus ibidem tam principibus
quam baronibus congregatis. Cum vero *facta regni rex ibidem*? ac principum,
qui aderant^ disposuisset, ecce nuncii de Moravia venientes aiunt: "Karulus, rex
Ungarie, cum Ottone, duce Austrie, totam Moraviam incipiunt rapinis et' incendiis
occupare." Unde rex mox Pragam suum dirigit gressum. Inveniens autem rex hoc
fore mendacium de rege Ungarie missis nunciis ab eo petit mutuum parla-
mentum. Interea vero rex exercitum congregat et ad bella, si necesse fuerit, se
coaptat, generalem steuram, que dicitur berna, rex ab omnibus recipit* et super
hoc exacciones claustralibus et civitatibus gravissimas inponit.
Causa“ autem huius est, quare contra se ita magni adversarii insurrexerunt,
ista: Nam Ludevicus Bavarus, qui sibi titulum imperii usurpat, coram pluribus
principibus proposuit! querulose, quod Iohannes, rex Boemie, in preiudicium
suum et imperii intravit terminos Lombardie, *ibique plurima loca sibi*" indebite
usurpavit et iura, que ad imperium dinoscuntur pertinere, et super hoc principum
et aliorum nobilium consilium quesivit. De illis plurimi taliter consulebant: "Ex
quo," inquiunt, "regem Boemie delectat sibi usurpare, que vestra sunt, indebite
disponit P | disposuit HW
et Ratisponam suppl. Em (cf. ChronAr) | deest. codd.
reperit PW | cepit H
Danubii P | Danubio HW
XXII PWIXII H
*-* P |heredes inter suos HW
*-* P | rex ibidem facta regni HW
aderant PW | ardua H
et PWl om H
generalem PWI om. H
recipit PW l| recepit H
proposuit P | composuit H /aes. W
-* Plibiquesibi H /aes W
Ex litteris apertum est Iohannem Ratisponae (Fizzno) a die 2 usque ad diem 13"" m. Augusto a. 1331 fuisse (RBM III, n.
1777-1789, 1791, 1792). Cf. Spévd cek, Jan Lucembursky, p. 487.
2) Henricus senior civitates Landshut et Straubing, Otto civitatem Burghausen el Henricus iunior civitatem Kouba obtinuit.
3) Die 14^ m. Augusti. Ex lilleris sequitur, ul Iohannes in Tust (Domażlice) a die 16° usque ad diem 25^ m. Augusti fuit
(v. RBM III, n. 1794-1803, 1805, 1807-1809, 1811-1813).
4) Causa...congressum. | cf. ChronAr I. II, cap. 28, p. 311a-b, ubi haec verba in litteris Henrici, notarii regis, ad Petrum,
abbatem Aulae Regiae scriptis, quas auctor chronicis suis inseruit, leguntur.
д TX -— по по вос
=
132