FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
CAPITULUM XXI.
Quomodo rex filio suo secundogenito Henrici, ducis Karinthie, filiam *procuravit
matrimonialiter copulari**.
Rex! de regno isto toto anno defuit, Franciam et Renum et fere tocius
Almanie partes *pertransiens, inter Ludevicum Bavarum et alios principes**, co-
mites et barones multa brigosa negocia sagaciter et efficaciter expedivit, iam enim
proverbium exit": Sine rege Boemie nullus* valet finaliter expedire suum factum.
Quem vult, exaltat, quem non vult, ipse recalcat.
Sic solet loca varia circuire, quod rarus* nuncius ipsum faciliter potest invenire.
Unde rex peragratis partibus superioribus Swevie et Bavarie Karinthiam intravit,
ubi Iohanni, filio suo secundogenito, Henrici, ducis Karinthie, filiam? ordinavit
matrimonialiter copulari et prestari sibi omagium a nobilibus Karinthie procu-
ravit. Et morabatur in civitate Tridentina? et ad eum confluunt de partibus
Lombardie et Tuscie multi viri potentes et, ut efert fama, quod Mediolanum,
Brixia$ et Arecium se regi subdiderunt. In tantum rex iste prosperatur, quod
vulgaris populus admiratur.
Eodem anno* scisma perniciosum, quod de duobus papis in ecclesia fuit
ortum, ex divina providencia misericorditer conquievit Nam antipapa, de quo
prius mencio est facta, se videns per Ludevicum Bavarum, qui eum creaverat,
penitus derelictum et a Romanis reprobatum, domini Iohannis pape graciam hu-
militer quesivit, quam tamen invenit? cum labore. Et sic? hoc anno tam de ecclesia
quam de imperio Deus amputavit misericorditer duo capita monstruosa, que
tamquam duo hyrcina cornua plurimos ventilabant et plurima corda fidelium
turbabant*, hoc est Petrum et Fridericum, hunc ecclesie, illum imperii inimicum.
а *-* Р | procuraveri. H | inscriptio deest W
b *_* PWI dest H
< exit Plexit HW
4 nullus Pl nemo HW
* rarus PW | carus H
f. faciliter potest. P | potest faciliter HW
8 Brixia PW | Brigia H
h turbabant P | conturbabant HW
1) Rex...admiratur. | cf. ChronAR L II, cap. 25, p. 306a-b
2) Id est Margaretham, dictam Maultasch.
3) In civilale Trident Iohannes a die 20° usque ad diem 23" m. Novembris a. 1330 commorabatur, ut ex litteris in aperto est
(v. RBM III, n. 1712, 1713).
4) Eodem anno...invenit | cf. ChronAR I. II, cap. 26, p. 306b
5) Petrus de Corbara (ut papa Nicolaus V.) die 23^ m. Iulii a. 1330 se submisit et primo Pisae, post Avinione errores suos
revocavit.
6) Et sic...inimicum. | cf. ChronAR L II, cap. 26 p. 307a-b
130