CHRONICA FRANCISCI PRAGENSIS - Liber secundus
Eodem anno Noe archam, Petri naviculam mergere tunicamque Christi
inconsutilem findere', sacrosanctam videlicet ecclesiam scindere guidam mali homi-
nes contumaciter presumpsere. Non sufficit enim Ludevico Bavaro, guod avaro
ambicionis animo absque approbacione sedis apostolice sibi asciverat* nomen,
titulum^ apicemque regie et imperialis dignitatis, sed in magnam presumpcionem
demersus', iniquitatem apposuit iniquitati?, ita quod in universali ecclesia scandalum
et detestabile scisma fecit; ipse utique? urbem et orbem in periculum posuit
et errorem. Quoniam in festo Ascensionis Domini? ordine prepostero gestiens
ascendere, ab alto descendit intentus opere monstruoso, viso rarius* vel audito.
Ecce enim Iohanne papa XXII? in apostolatus sui officio annum XII"" iam agente,
sancto quoque collegio cardinalium sibi assistente ipse prefatus Ludevicus cum
consensu sibi adherencium quendam Petrum de Corbaria' de ordine fratrum
Minorum de cognacione Columpnensi* Rome novum papam constituit, qui se
Nicolaum quintum mutato proprio nomine appellavit. Indignum se successorem
Petri veraciter demonstravit, quia se Petri nomine spoliavit. Idem fictus antipapa
statim fecit XII cardinales?, sicut arbitror dictos non a cardine sed cardone.
Episcopus Venetorum Hostiensis? tunc factus, qui istum antipapam in die Sancti
Spiritus? supervacue consecravit, fuit cardinalis unus, alii quoque cardinales de
canonicis sancti Petri et sancte Marie maioris? *pro parte maxima sunt assumpti*®.
Eodem tempore Ludevicus Bavarus ante basilicam sancti Petri Rome in loco
publico processum multa continentem convicia contra Iohannem papam fecit.
Eodem anno? Karulus, rex Francie, post duos fratres mortuos, Philippum
et Luduicum, et ipse moritur? sine herede masculino, in quo per directam succe-
ssionis lineam regum Francie stirps mascula terminatur. Successit eidem in regno
asciverat PW | ascripserat H
titulum PHlet titulum W
¢ demersus PW | dei versus H
* utique P l itaque HW
* rarius PW | carius H
f Corbaria PW | Carbona H
E *-* PWI deest H
1) ef. Ioh. 19, 23
9) Psal. 68, 28
3) Die 12^ mensis Май.
4) Petrus Rainalducci de Corbara, qui tunc iam senex fuit. Familia Colonnorum Romae subsidio praecipuo Ludvici fuit.
5) Sic et ChronAR. De facto Nicolaus V. primo sex cardinales nominavit et demum posterius numerus eorum tribus auxit.
6) lacobus Alberti de Prato, a Nicolao V. ad cardinalem Ostiensem promotus, cum Ludvico in Germaniam abiit el anno 1328
Monachii mortuus est.
7) Festum Penthecostes tunc in diem 22" mensis Iunii incidit.
8) Sic Franciscus, in ChronAR l. c. p. 289a legimus: de canonicis ecclesie sancte Marie rotunde
9) Eodem anno...non habuisset. | secundum ChronAr l. II, cap. 20, p. 289a-290b
10) Karolus IV. dictus Pulcher (Slicny) die 31? m. Ianuarii vel die I^ m. Februarii a. 1328 mortuus est; Ludvicus X.
annis 1314-1316, Philippus V. annis 1316-1322 regnavit. Omnes filii regis Philippi IV. dicti Pulcher fuerunt.
121