FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
prelatis ac viris religiosis magnifica dona conferebant ipsos laudabiliter vestiendo
et ut patres spirituales non inmerito* honorando. Iste vero rex eos diversis
exaccionibus gravat, inhonestat, conturbat et rebus crudeliter spoliat. Ft heu!, ut
dicitur a sapientibus, regni Boemie status non est legaliter et regulariter ordinatus.
Eodem tempore regina Elizabeth misit domino pape tabulam auream cum
reliquiis sanctorum gemmis preciosissimis decoratam. Gracias dominus papa? pro
graciis reddidit? et peticiones ipsius, quas direxerat, plurimas exaudivit.
Hoc anno mense Marcio Ludevicus per sedem apostolicam reprobatus,
a vulgaribus vero et a suis rex et imperator Romanorum nuncupatus ad partes*
Ytalie proficiscitur, ad quas per dominum Canem de Werona? ducitur et invitatur.
Irruit itaque timor ex adventu Ludevici super omnes sedi apostolice adherentes,
bella inter Gwelphos et Giblinos frequenter committuntur et plurimi occiduntur;
et quod non fit gladio, fit veneno: interierunt enim multi de exercitu Ludevici de
vino intoxicato. Ideoque Romani in hoc periculo constituti hic insertam epistolam
domino apostolico scripserunt in hec verba:
Sanctisimo in Christo patri et domino eorum, domino lohanni, divina
providencia sacrosancte Romane ac universalis ecclesie summo pontifici, quin-
quaginta duo viri electi per Romanum populum super pacifico statu urbis, se-
natores et omnes consules totusque populus Romanus devota pedum oscula
beatorum. Nexum immensi debiti, quo parentibus filii et parentes filiis alligantur
insufficientes totaliter ad solvendum, in hoc saltem retribuunt, quod gaudent in
honoribus illorum et opprobria detestantur. Hac certe meditacione continua nos,
veri filii ecclesie sancte Dei, modernis temporibus audientes iniquos flare ventos
pro Petri navicula tempestatibus conquassanda turbamur in intimis et letaliter
vulneramur, presertim cum «ab ea»?4 sancta ecclesia, mater^ nostra, cum qua
vivere et mori unanimiter sumus parati, [ab ea] tam longevo spacio separati
presencialiter et continuo vos manetis. Eapropter vestre beatitudini flexis pop-
litibus supplicamus, quatenus sedem vestram primevam et verum ecclesie fun-
damentum, quam oblivioni videmini tradidisse, abiectis morulis et excepcionibus
visitetis, ut sic omnium adversancium repulso' turbine pater et filii conflati in
unum poterunt Deo propicio in pacis pulchritudine nupcialiter delectari. Alioquin
ex nunc apud Deum totamque celestem curiam et ecclesiam, nostram matrem, ac
non inmerito P | om HW
dominus papa PW | domino pape H
ad partes PW | om. H
ab ea transpos. Za
mater PH | pro matre laes. W
repulso P | repulisti H lacs. W
1) Et heu...Olomucensis. | secundum ChronAR L. II, cap. 19, p. 286a-287b
2) Die 13^ m. Octobris a. 1327 (v. RBM III, n. 1379).
3) Cane I. Grande della Scala
= о an on
118