FONTES RERUM BOHEMICARUM Series nova, tomus I.
Eodem anno! dominus Iohannes? papa delevit bekardos^ girovagos et begi-
nas, quorum secta omnes fere civitates in magna multitudine repleverat. Quos ipse
sub anathemate reprobat et condempnat.
CAPITULUM IV.
*Quod Karulus, rex Ungarie, duxit Beatricem, Boemie regis sororem.**
Eodem anno? Karulus, filius Karuli, regis Sicilie, factus rex Ungarie, sua
prima absque liberis viduatus uxore, misit comites Ungarie ad regem Boemie
petens, quod? unam de sororibus suis? velit pro coniuge sibi dare. Hac legacione
amicabiliter suscepta misit in Lucenburch pro suis sororibus, quarum maior Maria
vocabatur, iunior vero Beatrix. Rex igitur peticioni nunciorum regis Ungarie
annuens liberam opcionem eis dedit, ut unam de sororibus suis eligant. Ipsi vero
Beatricem, iuniorem filiam/, sibi postulant assignari dominam Ungarie et reginam.
Unde mox puella ad manus comitum presencium regi Ungarie licet absenti
legittime desponsatur. Qua sibi deducta rite festiva solempnitas nupciarum cele-
bratur; et in brevi in reginam Ungarie coronatur?.
Eodem anno rex Boemie ducatum Opavie contulit Nicolao*, filio senioris
ducis Nicolai. Qui quidem senior dux Nicolaus illegittimus frater extitit regis
Wencezslai?.
Eodem anno in die beate Cecilie? virginis secundus" filius regi Iohanni
nascitur et in ecclesia Pragensi baptisatur et Przsemysl nominatur.
Et anno? Domini MCCCXIX? insurrexerunt quidam homines iniqui pacis
et concordie adversarii, filii scelerati, qui lingua dolosa et odii sermonibus inter
2 Johannes P| om. HW
b delevit bekardos PW I begardos delevit H
€ *-* P| dest HW
d quod Plut HW
* sororibus suis P | suis sororibus HW
f filiam P | virginem HW
8 quidem PW l qui H
h^ secundus PW l om. H
1) Eodem anno...condempnat. | cf. ChronAR L II, cap. 4, p. 249a
2) Eodem anno...nominatur. | secundum ChronAR L II, cap. 5, p. 249a-250a
3) Mense Novembri a. 1318.
4) Litterae ad hoc actum spectantes die 3^ m. Iulii a. 1318 datae sunt (v. RBM III, n. 454). Cf. Spěváček, Jan Lucemburský,
p. 265.
5) V. supra L I, cap. 2.
6) Die 22" mensis Novembris.
7) Et anno...ostendit. | cf. ChronAR [ II, cap. 6, p. 250a-251b
92